{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Jesseidos libri XII 6.25","citation":"Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 6.25","ref":"6.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.25.md","author":{"name":"Kajetan Vičić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic"},"work":{"title":"Jesseidos libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Nox erat et necdum niveos ostenderat orbi\nNectaris aetherei saturos Aurora iugales,\nHaec animo tacitus secum dum fatur Ioseph:\n“Omnibus adversus thalamis custode severo\nOstia servabam mentis, chalybemque serasque\nApposui, ne quis fibris irreperet ardor.\nNescivi tamen et thalamis procul esse maritas\nPosse faces animumque unum illaesumque pudorem.\nSi quoque novissem, tantae quo fine puellae\nConnubium peterem, merito mihi cedere tantae\nQuo possent virtutis opes, sperare nequivi.\nNuminis imperio cogor signisque: quid ultra\nConsilii mentisque tuae, Iosippe, requiris?\nNaufragium tutae numquam passura pavesce\nVela pudicitiae. Siquidem te caelica mergi\nImmunem promissa dabunt, Iosippe, iugales\nVirginis electae laquei curaeque quid obstant?\nImperat hoc Numen, satis est: sit pectore fixus\nImmotusque calor, quaecumque pericula tandem\nObveniant mandante Deo iuga casta subire.\nSufficient vires oneri quod praecipit aether.\nHaec mea iam Virgo est: erit haec mihi nobile summae\nDepositum veluti gemmae, quam credit egeno\nNumen Iosepho. Placet huic custode teneri\nIosippo Mariam: poterit mihi stringere maior\nNulla animum, posthac quam Virgo coniuga, cura.\nSi pupilla Dei Virgo est, ego deside numquam\nObsequio caelestem oculum servare paratus,\nFidus ero custos. Felix si lumine nupta\nRespiciat me Virgo suo, si cura Tonantis\nEst Virgo, mecum curam si dividat author\nOmnipotens, laus quanta mihi est? Pulcherrima caeli\nPortio si Virgo est, terrae si gloria, Iudae\nSplendor et Isacii melior si sanguinis heres,\nCaelicus indutus carnem si dicitur Ales,\nSi non effigies, sed virtus ipsa, stuporis\nMateries, et forma Dei (de Virgine dici\nHaec etenim saepe aure tuli) quo munere Numen\nTe decoret, Iosippe, vide! Caeli aliger esse\nQuisque cupit nymphae famulus, pro coniuge cedit\nQuae Iosippe tibi. Dicar quidcumque: maritus,\nVir, custos, sponsus, servum tamen esse fidelem\nMe sibi comperiet Virgo, dominaeque probari\nVerna meae aut gazae tutor caelestis amabo.”","prev":{"citation":"Jesseidos libri XII 6.24","label":"IESSEIDOS LIBER VI, Chapter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.24"},"next":{"citation":"Jesseidos libri XII 6.26","label":"IESSEIDOS LIBER VI, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/6.26"},"credit":{"text":"Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml","quality":"ocr"}}