{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Jesseidos libri XII 7.2.1-56","citation":"Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII 7.2.1-56","ref":"7.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.2.1.md","author":{"name":"Kajetan Vičić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic"},"work":{"title":"Jesseidos libri XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii","urn":null},"verse":true,"words":352,"text":"Fertur huic contra sic esse locutus Iacob:\n“Nate, meae poterat qualis prior esse senectae\nGloria, quam, Iosippe, tuis quae gaudia taedis\nGrandaevo venere patri? Miracula caelo\nDelapsae sunt haec sortis. Iesseia regum\nProgenies Virgo cunctanti accedere sponso\nQuod potuit, cuius flammis thalamisque calebat\nIsacius iuvenum, celsusque a stemmate sanguis.\nForte tamen nullum tantae flagrasse puellae\nVultu crediderim, cuius caelestis imago,\nPraeclaraque etiam Davidis origine maior\nEffecit virtus, quivis ut dotibus esset\nVirgineis impar; fieretque ut propria nullus\nVota verecundus non accusaret amator.\nSi te, nate, pari voluit formidine pressum\nConnubialis amor, castosque proinde morari,\nQuiverit aligeris Virgo si par Hymenaeos,\nNil mirum, Iosippe, fuit, sed summa vetabat\nQuam dare Virgineae frontis reverentia dextram\nComposuit celsis descendens calculus astris.\nVenturum inde orbi quondam mens augurat ingens\nHac taeda flagrante iubar, sed quale sit illud\nNon capio: sublime quidem quodque, ominor, altum est,\nQuo tamen et fandi vires animique labascunt.\nMemnona liquentem cum iam pars ultima noctis\nProderet Auroram, tenerae mihi visa maritae\nEst facies (hanc novi etenim, quam saepe videndam\nPraebuit Anna soror) cuius procedere clarum\nVidi utero lumen, radiis vincentibus omnes\nAstrorum Phoebique faces: spectata puellae\nOra fuere illo plusquam terrena sereno.\nHanc prope te Iosippe etiam, magnoque micantem\nLumine conspexi; totam licet illa per aethram\nLux diffusa foret, sed te potioribus ille\nOrnabat radiis splendor, taedarum Hymenaei\nLuce propinquantem. Spectatur purior unda\nUt fonti vicina suo, te foedere iunctum\nFulgenti nymphae reliqua festivius aethra\nFortunati uteri flammas ambire videbam.\nIllusit tali mihi noctis imagine Morpheus,\nSi tamen illusit: certi quoque ludicra veri\nSomnia pondus habent, ego sed non assequor illud,\nNec mea Chaldaeum quaerent insomnia vatem.\nNec meminisse piget vocis quae nocte coactis\nAccessit formis: molli penetrante susurro\nPectora, sed claros, rerum portenta docentes\nAccepi numeros: nato quae contigit uxor,\nProlis erit sine patre parens. Haec omnia noctis\nSomnus erat, sed fallaces tua fata per umbras,\nQuaerere non animus. Iam tu, Iosippe, paterno\nUtere, quo sponsam tibi fas inducere tecto.”\n“O genitor,” Iosippus ait, “sperare quod optas\nDesine, nec nostris laribus succedere nuptae\nEst votum: sic me templo pervicit euntem\nEt prece permovit, cuius dulcissimus oris\nAfflatus faceret saevas mitescere tigres,","prev":{"citation":"Jesseidos libri XII 7.1","label":"IESSEIDOS LIBER VII, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.1"},"next":{"citation":"Jesseidos libri XII 7.2.57-82","label":"IESSEIDOS LIBER VII, Chapter 2, lines 7.2.57-7.2.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.2.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kajetan-vicic/jesseidos-libri-xii/7.2.57"},"credit":{"text":"Kajetan Vičić, Jesseidos libri XII. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vicic-k-jess.xml","quality":"ocr"}}