{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phyisica curiosa. Vol. 1 511","citation":"Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1 511","ref":"511","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/511","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/511.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Phyisica curiosa. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Quantam autem vim habeat corrupta imaginatio, ut putet quis se esse id quod non est, patet ex mulris exemplis, quae Galenus, Levinus Lemnius, & alii afferunt, & nos alibi recensebimus. Ita censent S. Thomas (vel quisquis est Auctor) lib. 2. de Regim. Princip. Franciscus Vallesius de sacra Philosoph. cap. 8. & Hieronymus Mercurialis lib. 6. Variar. Bect: cap. 20. Sed hic quoque modus explicandi non sufficit, quia rex fatetur sibi restitutum non tantum sensum, sed etiam figuram; ergo non tantùm in imaginatione & phantasia, sed etiam in corpore facta erat mutatio aliqua, ut fera videretur. Et certè nisi fera fuisset visa, nec Daniel & Satrapae permisissent, ut in sylvas fugeret, nec aliae ferae ibidem ei pepercissent sine singulari protectione DEI. Inter hasce tam discrepantes sententias, quarum aliae purant, Nabuchodonosorem fuisse revera mutatum in bestiam quoad animam & corpus; aliae, nullo modo fuisse mutatum nec quoad animam, nec quoad corpus; aliae, fuisse quidem mutatum revera quoad corpus, non quoad animam; ego media ferè viâ incedo, & Aio I. Nabuchodonosorem ita fuisse mutatum in bestiam, ut tamen manserit verus homo. Ratio est, quia si non mansisset verus homo, non possent verificari illa, quae de Nabuchodonosore dicuntur in cap. 4. Danielis, ut consideranti patet: nec punitus fuisset idem qui peccasset, sed bos pro ipso. Ato , i. In den Reiheno somnolentem se fuisse maneantum, tam quoad animam, quàm quoad corpus, ut verè dici possit, eum fuisse aliquâ ratione mutatum in bestiam. Nam anima fuit mutata secundùm intellectum, voluntatem, & imaginationem; quae omnia fuerunt ita vitiata, ut putaret rex se esse bovem ferum, & appeteret silvas, & foenum, & fugeret hominum consortium. quaereretque societatem bestiarum.","prev":{"citation":"Phyisica curiosa. Vol. 1 510","label":"CAPUT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/510"},"next":{"citation":"Phyisica curiosa. Vol. 1 512","label":"CAPUT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-1/512"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa","quality":"ocr"}}