{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phyisica curiosa. Vol. 2 802","citation":"Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 802","ref":"802","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/802","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/802","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/802.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Phyisica curiosa. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Similia habet lib. 3. cap. 3. dicens: Quamobrem de subventaneis ovis dicere non solent oriri sponte, sed reliquias esse praegressi coitus; quod falsum est: satis enim conspectum est in novella, tum gallina, tum ansere, gigni sine coitu: Dum etiam perdices foemina, & quae nondum coierint, & quae coierint, quarum usus in aucupijs, cum olfaciunt marem, vocemque eius audiunt, alterae implentur, alterae statim pariunt. Causam addit his verbis: Cuius affectionis causa est eadem, quae in homine, & quadrupede. Nam si fortè eorum corpora accensa libidine turgent ad coitum, alia cùm primùm viderunt, alia cùm leviter tetigerunt, semen emittunt. Est hoc avium genus sua naturâ libidinosum, ut levi egeat motu, cùm turget, citoque secernat, ut in iis, quae non coierint, ova brevi augeantur, & perficiantur. Eadem habet lib. 15. Histor. Animal. cap. 5. De Piscibus. DIcto hactenus virgineo modo, sine nuptiis, sine coitu, sine mare, sine semine, absque virtute adventitia in corpus generantis & parientis transfusa, aut communicatâ, generari ex piscibus qui dicuntur Rubelliones, insinuat Aristoteles lib. 3. de Generat. Animal. cap. 3. his verbis. An in viscibus quoque fiat conceptus sine mare, non aequè apertum est. Sed potissimùm in fluviatili genere rubellionibus id accidere visum est. Etenim nonnulli statim habere ova videntur, ut de his in Historiis scripsimus. Apertiùs idem asserit lib. 2. de Generat. Animal. cap. 4. dicens. Si quod autem genus est, quod foemina sit, & marem distinctum non habeat, id ex se ipso animal generare potest.","prev":{"citation":"Phyisica curiosa. Vol. 2 801-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/801-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/801-2"},"next":{"citation":"Phyisica curiosa. Vol. 2 803","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/803","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/803"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa","quality":"ocr"}}