{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phyisica curiosa. Vol. 2 970","citation":"Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 970","ref":"970","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/970","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/970","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/970.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Phyisica curiosa. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Canis suspicatus mali quid domino contigisse, currit confestim ad Monasterium, duarum horarum spatio dissitum, ibique janitorem primùm ac famulos, tum Religiosos quosvis obvios, ejulatu & vellicatione vestium sollicitat, ad Monasterii ostium deducit, viam praeit sollicitè, & quibus potest signis ac modis, ut se sequantur, hortatur. Suspicati ergo, quod erat, Religiosi, mittunt properè cum cane comites; qui dominum jam frigore penè enecatum jumento imponunt, domum devehunt, animam fomentis revocant, ac vitam restituunt canis fidelitati debitam. Paulò antè citatus Lipsius loco eodem hanc narrat historiam. Pyrrhus, inquit, Rex Epiri iter fortè faciens, populum videt limiti adsistentem. Accedit, quaerit, audit, videtque canem ibi esse, qui militis interfecti, heri sui, cadaveri assistat triduum jam sine cibo. Miratur & miseratur; illum sepeliri jubet, hunc comitem sibi duci. Post aliquot dies exercitum lustrat, sedet in altiori loco, & spectat singillatim transeuntes. Canis ad pedes accubat, hactenus quietus: sed cùm percussores domini transirent, exsiluit cum ferocia, & invasit, identidem se tamen ad Pyrrhum reflectens, & quasi significans istos esse. Motus ipse, atque alii capiunt, examinant, convincunt, plectunt. Simile in Hesiodo poeta illo nobili, qui à Ganyctoris filiis clam occisus, indicem & vindicem canem habuit. Idem aliud recentius, à Ditmaro Episcopo scriptum, narrat in hunc modum. In palatio Henrici Imperatoris cognomento Aucupis, in multo populo canis quendam considentem conspicatus, clàm & tacitè accedens, manum ejus dexteram rabido morsu invasit, & abstulit: tum quasi re bene gesta, capite & cauda, plaudens, ad suos rediit. Mirari omnes, ille ultrò confiteri divinâ ultione merenti hoc sibi accidisse. Nam diutiùs factum, inquit, cum herum hujus in vasoris sarum me termentem in plane sent, multo gentis aetate animo langellente occidi. Ibi istum impugnantem, insequentem, vix evasi: & nunc, cùm oblivione sepulta hac censerem, inopinatò me invasit, & (DEO ita placitum) punivit. Sequentia duo exempla è domo paterna reperit idem Lipsius. Erat ejus patris canis foemina, Ginetta nomine, solita subsequi dominum semper, nec in ulla turba falli aut pelli, ad lecti pedes jacere, nec accedentem pati ullum, nè matrem quidem, nisi hero experrecto, & coërcente. Erat die quodam pater in convivio.","prev":{"citation":"Phyisica curiosa. Vol. 2 969-2","label":"GESESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/969-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/969-2"},"next":{"citation":"Phyisica curiosa. Vol. 2 971","label":"GESESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/971","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/971"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa","quality":"ocr"}}