{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 1014","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 1014","ref":"1014","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1014","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1014","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1014.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Et ab hoc fonte ajunt omnes animas trahere originem, transire tamen per alias quoque Sephiras, atque ab eis varias proprietates suscipere. Si enim, inquiunt, anima per Seraphicas Intelligentias ab illa luce suprema Kether emanat; Seraphica efficitur, atque in amore DEI ardens, & ad Seraphicas mansiones, favente & attrahente DEO, deveniendi habebit pronitatem. Si verò in Chochma per Cherubicas Intelligentias profluit, Cherubica efficitur, ac splendorem scientiae suscipit, supernaeque particeps lucis ad Cherubica inclinabit subsellia. Si à Binab, Intelligentiae lumine imbuta, originem unde profluxit, affectabit. Et sic de caeteris. Sicut enim lux per diversorum colorum vitra transiens, diversis tingitur coloribus; ita & animae natorum induunt ejus Sephirae (ajunt) proprietatem, per quam in sua origine transeunt. Hinc iuxta hos Cabalistas animarum diversitas aliunde non oritur, quàm à diverso diversarum Sephirarum influxu. Ex hac Astrologorum Cabalicorum opinione ortum habet fabulosa eorundem de natorum fato opinio, qua alios Saturninos, alios Martios, alios Jovios, Solares, Venereos, Mercuriales, Lunares esse dicunt. Nihil enim aliud volunt, quàm quòd varii homines, juxta varias eorum complexiones, inclinationes, & mores, occultam quandam proportionem non tantùm ad materiam variè dispositam, & ad planetas proportionatam obtinent, sed ulteriorem etiam analogiam ad Intelligentias correspondentium Sphaerarum praesides, & tandem ad supramundanas divinitatis rationes. Volunt dicere, si materia alicujus nati ad formam introducendam habuerit dispositionem analogam sive conformem Saturno, illi materiae in utero matris denominanti; DEUS per Geburah, Saturnum videlicet archetypum supramundanum, Saturno sidereo correspondentem animam infundet, Geburae proprietatibus imbutam; eique animae ex eodem Angelico Geburae Choro Intelligentiam adjunget ejus directricem: cujus ductui si natus obsecunda verit, & proprietatibus Geburae conformem vitam duxerit; ajunt natum plenum intelligentiâ, & rerum reconditarum contemplationi deditum futurum, tandemque sedem inter illius Chori Angelos obtenturum.","prev":{"citation":"Technica curiosa 1013-2","label":"PARS QUINTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1013-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1013-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 1015","label":"PARS QUINTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1015","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1015"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}