{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 1034","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 1034","ref":"1034","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1034","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1034","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1034.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"ASSERTIO III. Artificium Gabalae Gematricae, Notariacae, & Themurae, ad rimanda Scripturae mysteria, non est selidum. Ta expresse sentit Joannes Morinus, Eusebius Nierembergius, KirIcherus, Bonfrerius, aliique plerique ex iam citatis. Praeter ea, inquit Bonfrerius, quae à Patribus, Scripturaque in hoc genere suggeruntur, vel in quibus praebetur aditus fundamentumque aliquod rimandi hoc artificio mysterium, ferè in hoc genere nihil esse solidum ad vera sensa seu mysteria Scripturae exprimenda, sed ut plurimùm operam hanc esse vanam, inutilem, & infructuosam: multò magis si è quolibet quis extrudere conetur quidlibet. Quod nuper fecit inclusè nimis & irreligiosè Guilielmus Alabaster, qui in illo suo Apparatu ex inanibus hujusmodi fundamentis, ne dicam quisquiliis, conatus est nobis suam mysticam Theologiam, & (ita ipse vocat) interiorem Scripturae sensum ac medullam (re ipsa aliud nihil quàm deliramenta & somnia) exprimere. Qua ex re malè audiit, & Romae censoriam Ecclesiae virgulam meritò expertus est. Quis enim ferat, quempiam in re tam seria, Scripturae inquam interpretatione, pro probatis mercibus vendere, quae ipse parum sano cerebro delirarit? Quis ferat, in Gedeonis Madianitas adorientis historia hydrias in campanulas, lampades in campanae plectra seu linguas portentos à metamorphosi transformari? &c. Quis non rideat, in Samsonis historia examen apum esse vel Religiosos, vel nescio quas mysticas intelligentias rerum vocumque universales; mel earundem intelligentias singulares, vel aenigma; Thamnata esse modò Legem, modò Legis evacuationem; vineas annotationem propositionum universalium; catulum leoninum, praeceptum prohibitorium; leonem, divinam Legem; leonem discerptum, Legem diffissam seu penetratam; Spiritum DEIintelligentiam Scripturae; manum esse intentionem mentis; cadaver Leonis, Legem occisam; Thamnat aeos juvenes, esse Logicos seu Academicos: & alia plura ei uomodi, & ex his nescio quem contextum Sphyngis grypho obscuriorem exprimere primere simo haec on.","prev":{"citation":"Technica curiosa 1033","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1033","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1033"},"next":{"citation":"Technica curiosa 1035","label":"ASSERTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1035","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1035"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}