{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 1040","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 1040","ref":"1040","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"ASSERTIO VII. Gematria, Notariaca, Themura, non videntur esse pars Cabala Mosaicae, & Esdraa. Idetur hoc sequi ex dictis: Mosaica enim & Esdraea, quae originem à DEO habet, à DEO inspirata fuit tanquam modus interpretandi Scripturam: modus autem à Deo traditus non potest esse adeo incertus & anceps, & tam parum solidus. Fuit igitur dicta Cabala ab otiosis, ingeniosis tamen Rabbinis excogitata, qui priorem ac veram Cabalam nescientes, hanc pro illa vendiderunt. Multi etiam Hebraeorum, praesertim juniorum, hâc Cabalâ abusi sunt, seu ad blasphemias in Christum & religionem Christianam, seu ad magica & vanas observationes. Facile enim est, ejusmodi sententias per dictam Cabalam è Scripturae verbis extundere, quae impietatis plenae sunt, prout animi affectus trahit, litterarum variâ commutatione, & transpositione; quemadmodum contrà qui pius est, ex iisdem non difficulter pias sententias exprimet, inquit bene Bonfrerius. Atque haec causa est, cur haec Cabala pessimè apud plerosque audiat. Sed hoc ad abusum duntaxat, non ad pium usum est extendendum. Hinc non est prohibita, ut dixi Assertione 2. quia indifferens est, & ad aliquid servire potest. ASSERTIO VIII. Cabala de Mercaua prout nunc traditur à Cabalistis, non est Mosaica & Esdraea pura. NOntinet enim multas vanitates, & impietates; & nihil aliud","prev":{"citation":"Technica curiosa 1039","label":"ASSERTIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1039","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1039"},"next":{"citation":"Technica curiosa 1040-2","label":"ASSERTIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}