{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 143","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/143.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Eventus fuit, quòd exhaustam haud mediocri aëris quantitate è Recipiente, coeperunt bullae in fundo & lateribus vitri comparere; & educto magis magisque aëre, multiplicatae continuò bullae, ad summitatem aquae turmatim ascenderunt, & extemplò illic dissipatae fuerunt. Quoniam verò latitudo vitri liberiorem per aquas transitum iis concedebat; non eodem, quo in superioribus Experimentis, modo intumescere eam coegerunt, aquâ tunc temporis inditâ haud quaquam notam superori superficiei affixam excedente; & externo aëre ingredi permisso, bullisque adhuc permanentibus, inde plus solito contractis; aëre priùs intersperso avolante, visa est aqua prioris suae extensionis nonnihil perdidisse. Secundò. Aquae pluvialis summa cum industria distillatae uncias tres in vitream rotundam phialam, cui angustum admodum collum erat, sextam digiti partem in diametro non excedens, infudit, & ad medietatem repletam Recipienti imposuit, antliamque agitavit. Eventus fuit, quòd etiam si plus solito exhausisset aerem, aqua tamen ne tantillum intumuit, nec ulla bulla ascendit. Dubitans igitur, an vitri figura, & mediocris aquae quantitas, phaenomeni istius causa forent, Ovum Philosophicum paulò antè memoratum accepit, aliudque non valde illi dissimile. Horum alterum pluviali aquâ distillata ad notam priùs memoratam complevit; alterum oblongo cylindro, vel solidâ vitri virgulâ, quae cavitatem colli propemodum adimplebat, coarctavit, & distillatâ aquâ ad summum ferè fastigium, demptâ aliquot tantùm digitorum latitudine, implevit, & utrumque simul Ovum Recipienti immisit, & antliam agitavit. Diu nullae in utroque vitro bullae apparuerunt. Tandem tamen, exhausto propemodum toto aëre, prodiderunt se bullae, & decrescente in Recipiente aëris pressione, magis magisque increbuerunt. In Ovo Haec tamen differentia in duobus vitris apparuit.","prev":{"citation":"Technica curiosa 142-2","label":"CAPUT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/142-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/142-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 144","label":"CAPUT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/144"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}