{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 146","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/146.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Quamvis enim exsuctione aëris factâ bullae quasi cateruatim in illo liquore ascenderent, atque in ipso ascensu loca sua invicem commutarent; intumescentia tamen vini aegrè percipi poterat, propterea quòd bullae plerumque, simul ac summitatem vini attigerant, dissiliebant; quamdiu autem in fastigio permanebant integrae, spumam quandam subtilem exhibebant, quae sola in collo altior videbatur, quàm vinum erat, cùm recens impone retur. Sextò. Lac in Recipientem immissum, nihil memorabile exhibuit, quàm quòd (fortassis propter oleositatem aliquam in isto liquore) bullae difficulter disruptae, & se invicem, ubi ad summitatem conscenderunt, protrudentes in causa essent, ut major, quàm in aqua communi, appareret liquoris intumescentia. Septimò. Ova gallinacea in Recipientem demisit, & post factam aëris exsuctionem integra adhuc reperit. Experimentum hoc instituit, ut videret, an in ullo liquorum ovi, aut in aliqua alia spirituosiori ejus substantia inesset notabilis aliqua spira, seu vis elastica, quae ovi putamen aut membranam dirumperet. Quod olim vi frigoris contigisse notaverat. Nam inter alia Experimenta de frigore facta, disrupit ova, congelatione eorum in conclavi factâ ope mixturae ex sale & nive: glacies enim, in quam aquosiores ovi particulae vi frigoris mutatae fuerant, externas ovi partes ita distenderat, ut exterius ipsius putamen multis in locis fuerit disruptum, salvâ interim tenui illa membranulâ, quae ovi liquores intus involvit, eò quòd haec extendi poterat, & loco cedere. Octavò. Aliquantum spiritûs urinae, non tamen accuratè defaecati, eidem phialae (prius lotae) immisit, cui antea oleum olivarum infuderat. Aliud vitrum basi suâ solummodò (quae plana erat iment) ab Oro communi vitreo dicere penum, rapiente rectificeno vini spiritu usque ad duas tertias colli, quod collo Ovi communis latius erat. Ovum aliud vitreum, aquâ communi ad colli medietatem implevit, & ex eodem vini spiritu tantum eidem affudit, donec ad digiti unius altitudinem altiùs conscenderet. Tres has phialas, notis è regione marginum superiorum contenti cujusque liquoris affixis, Recipienti immisit. Quod quamprimùm evacuari coepit, statim in quolibet trium liquorum bullae apparuerunt.","prev":{"citation":"Technica curiosa 145","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/145"},"next":{"citation":"Technica curiosa 147","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/147"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}