{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 149","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/149.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Natante autem eo modo phialâ, ore scilicet deorsum verso, facilè percepit internum aërem in ea se multùm dilatasse, istaque suâ dilatatione plurimùm ad phialae emersionem contulisse. Nec supernatare desiit, etiamsi pleraeque bullae jam diruptae essent, atque evanuissent. II. Cùm perseverasset in exantlatione Recipientis, observavit, quòd quoties clavem in epistomio verteret, aër in minuta illa phiala contentus seipsum manifestè expanderet, & aquam expelleret. Cùmque post crebras atque assiduas aëris è Recipiente exsuctiones, aër qui in phiala erat, ita se dilatasset, ut totam ferè aquam expulisset; phiala orificium suum versùs superficiem aquae in lagena convertit, & largam bullam efflavit. Quo facto, in pristinum rursus suae fluctuationis situm relapsa est. III. Cùm adhuc in exantlatione perseveraret, ad singulas emboli detractiones aër phialae inclusus manifestè sese distendit, eò usque, ut novies orificium suum sursum verteret, & bullam ciceris magnitudine efflaret ut antea. Phiala autem illa, cui ponderosus liquor in erat, omnino non movit se sursum. IV. Cùm ex priori fluctuante phiala nullam ampliùs bullam vel citissimâ agitatione antliae posset prolicere, aërem externum paulatim intromisit intra Recipientem. Quo intromisso, aër in phiala in spatium angustius se contraxit, & phiala ad imum lagenae fundum decidit. V. Cupiens experiri, num phiala illa cui ponderosus inerat liquor, posset elevari ex aqua lagenae, per quinque aut sex horas clausum reliquit Recipientem, ac deinde iterum tam tenaciter exercuit antliam, ut non solùm primò in parte lagenae superiori satis magnabullarum copia, minorum tamen quàm primâ vice, sese proderet, verùm etiam deinde ex imo lagenae promicarent, aliae cicerum exiguorum magnitudine: quae continua antliae agitatione ized by Google gii tatione numero quadraginta sibi invicem subsequechantur, ea phiala praedictâ obturatâ profectae; ejus enim orificium non erat adeo exactè obturatum, quin inclusus aër sese per suam spiram distendens exitum non inveniret inter ceram & phialae labrum Quo facto, phiala illa obturata denuò fluctuare coepit, aëre ipsi incluso ita manifestè se dilatante, ut bonam aquae partem expelleret, non tamen ita ut penitus eam perrumperet. Tandem autem post longissimam exantlationem dicta phiala emersit, sed statim prorsus subsidit.","prev":{"citation":"Technica curiosa 148","label":"ANNOTATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/148"},"next":{"citation":"Technica curiosa 150","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/150"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}