{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 215","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/215.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"gravissima sine glutine & fulcris in aëre suspensa, aliaque multa, quae tum in Mechanica Hydraulicopneumatica, Magiaque Hydrotechnica ac Aërotechnica magno numero dedimus, tum tribus hisce praecedentibus Libris fusè recensuimus, recensebimusque porrò, ubi feret occasio. Horum tamen omnium doctissimi Recentiores, quibus volupe est Praxin cum Theoria, Experimentalem cum Speculatva conjungere Philosophiam, longè diversam adsignant causam, videlicet aëris violentam ac vehementem pressionem; ejusdemque non calore, non frigore, non motu, non alio quovis externo principio sollicitatam, sed spontaneam dilatationem, cùm primùm ab extrinseci circumobsidentis pressione liberum se videt. Quae si vera sunt, nae gravissimè hallucinati sunt veteres, & magno in errore versantur sequaces. Operae igitur pretium erit non modicum, Experimenta omnia, omnesque effectus, quorum causam Recentiorum iste philosophandi modus dubiam fecit, ad veritatis trutinam revocare; & an Veterum placita nutent, non indiligenter indagare. Vellem alius, cui plus ingenu & otii est, hanc suscepisset Provinciam, & quae Cartesius, Magnanus, aliique pauci sparsim hoc in genere tradidere, cum aliis multis quae tractari possunt, in unum collegisset, & postquam in partem utramque ventilasset omnia, suam interposuisset sententiam: vereor enim ut neperquàm debiles mei sub onere deficiant humeri. Sed quemcunque sortiturus sit exitum conatus noster, eum speramus excitaturum aliorum ingenia atque industriam, ad suos in re tam utili labores Reipublicae Litterariae consecrandos. Pergimus itaque, & tum nobis, tum aliis praeludimus, ut sequitur.","prev":{"citation":"Technica curiosa 214","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/214"},"next":{"citation":"Technica curiosa 216","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/216"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}