{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 22-4","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 22-4","ref":"22-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-4.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Notae parte in refluentia rerum per sunt, & per ausis siue effluviis existit, sequi (si rem scrupulosiùs examinare lubeat) in hoc nostro Terraqueo globo spatium nullum reperiri posse ab omni rerum effluvio, seu (ut ipse loquitur) odore vacuum. Tametsi enim quarundam rerum (ut vitri, aliarumque similium) odor seu effluvium tam est subtile, ut visu ac mente sit imperceptibile; dum tamen in evacuato tubo per aquam conglobatur, instar periae addensatum deprehenditur. Quare tametsi tubus vitreus CD extremum suum D perpetuo aquae immersum retineat, ac etiam (dum extremo C deorsum verso aquâ repletur, atque aëris seu effluvii aquei vesicula, quae semper in tubo reperitur, expellitur) aquâ penitus repletus sit, itaque erigatur, ut aqua in momento sine bullae ullius apparitione descendat; manet nihilominus in eodem tubo odos seu effluvium aquae; ideoque dum evertitur denuo machina, deprehenditur, dum id quod antea totum tubi ab aquâ evacuati spatium replebat, ad vesiculae unius instar perlae magnitudinem coarctatur. Quae tamen vesicula, nisi in evacuato tubo contineretur, minimè appareret. V. Notat quintò, atque concludit, hoc Experimento vacui procurationem eò usque perductam, ut ultra procedi nequeat, quandoquidem tubus CD manet continuo aquis immersus. Quid autem censendum sit de vacuo per hydrargyri descensum in tubo Torricelliano procurato, aut tentato, Auctor in opere suo explicabit. VI. Notat sextò ac ultimò, tubum CD paulatim inclinandum, ne aqua nimis celeriter ac impetuosè in eum irruat, ac tubum disrumpat: tanto enim impetu ac fragore irruere solet aqua, ut lapidem casu ac pondere suo referat. §. III. Annotationes circa praesens Experimentum. Aec omnia perscripsit ad me Humanissimus, atque Ingeniosisdie 22. simus Experimenti Auctor, in Epistola Magdeburgo Julii Jati hoc ipso anno 1662. quo haec scribo. Quae tamen (meo quidem judicio) tantum absunt ut probent, vel per hoc, vel per praecedens Experimentum, in vitreo tubo, qui vacuus apparet, vacuum revera dari, ut vel maximè confirmet, quae in superiori Capite inAnnotationibus dixeram, esse nimirum spatium illud intra tubem, & intra aquam tubo conclusam, plenum effluviis & halitibus aquae.","prev":{"citation":"Technica curiosa 83","label":"CAPUT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/83"},"next":{"citation":"Technica curiosa 85","label":"CAPUT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/85"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}