{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 222","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/222.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"PRAELVDIUM II. Aer non est mera variorum effluviorum congeries, sed est aether ejus modi effluviis repletus. INterest decidere hanc quaestionem, ad vacui (cujus saepe menItio facta hactenus, fietque porrò) notionem ac naturam intelligendam Controversia ergo est inter Philosophos, an aër nihil aliud sit, quàm omnis generis spirituum, halituum, atomorum, effluviorum miscella seu congeries; an verò praeter istam congeriem corpus aliud tenue, atque effluviis istis pervium, includat. Cartesius Par. 4. Principiorum Philosophiae, num. 45. aliique Cartesiani, asserere videntur, aërem nihil aliud esse, quàm congeriem particularum terrestrium, tam tenuium, & à se mutuò disjunctorum, ut quibus libet motibus globulorum coelestium obsequantur; ideoque illum esse corpus valde rarum, fluidum, & pellucidum, & ex minutiis cujuslibet figurae posse componi. Quippe nisi ejus particulae à se mutuò essent planè disjunctae, jam dudum adhaesissent corpori terrestris globi. Cumque disjunctae sint, unaquaeque movetur independenter à vicinis; occupatque totam illam exiguam sphaeram, quam ad motum circularem circa proprium suum centrum requirit, & ex ea vicinas omnes expellit. Quamobrem nihil refert, cujusnam sint figurae. Ita Cartesius; quae etiam exscribit Lipstorptus Par. 3. Speciminis Philosoph. Cartesianae, cap. 2. Hoc si verum est, aër non erit peculiare aliquod unius speciei corpus, cui seorsim ab omnibus alienis sibi admistis spiritibus conveniat nomen aëris; sed erit plurium specie diversorum corpusculorum invicem confusorum miscella.","prev":{"citation":"Technica curiosa 221-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/221-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/221-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 223","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/223"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}