{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 223","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 223","ref":"223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/223.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Utrum verò haec Cartesii & Cartesianorum opinio sit, nec nè, paulò pòst videbimus Alii plerique existimant, aërem non congeriem illam esse, sed Dig sed corpus quoddam ab illa distinctum, eruissimum, secundum se simplex, quod tamen facilè admittat consortium ac permistionem eorum omnium, quae habent parem, aut etiam aliquatenus inferiorem tenuitatem. Et hoc vocant Aetherem. Dari porrò ejusmodi corpus, Terrae circumfusum, probant sequentibus apud Magnanum cap. 16. Philosoph. Natur. Propos. 2. in Scholio, argumentis. Primò, ut constet integer numerus quaternarius Elementorum, qui sine dicto corpore non constaret sibi, cùm corpuscula illa non sint quid à reliquis tribus Elementis distinctum. Secundò, ut praesto sit ubique corpus idoneum, quo facilè possint repleri vacuitates omnes, dictis corpusculis etiam impenetrabiles: Natura enim, quae vacuum abhorret, & corporum omnium totius Mundi contiguitatem amat, debuit providere, ut ubi desunt aut abscedunt corpora alia, sit aliquod, quod affluat, & laboranti Naturae suppetias ferat Magnano loco citato inefficaces videntur praedictae rationes. Primò, quia nondum demonstratum est, quatuor esse debere Elementa. Secundò, tum quia nulla est necessitas constituendi corpus aliquod, quod ad vitandum vacuum ubique praesto sit, cùm praetensus ille Naturae metus sapere videatur anilem quendam & vanum terrorem: tum etiam quia vacuitates possent aequè repleri aliis corpusculis spirituosis ac subtilibus, passim obviis. Nihilominùs quia commodiùs res omnes explicari posse videntur, posito ejusmodi corpore tenui quod diximus; admittit Magnanus cum aliis Aetherem. Unde statuit, hunc nostrum inferiorem Aërem non differre ab Aethere, nisi sicut impura aqua differt à limpidissima: ita ut aether sit idem quod aër purus; aër verò simpliciter dictus, sit aether dictis praecedenti capite spiritibus refertus, & quasi infectus. Aër est aeEgo existimo, totum spatium à convexa Terraquei globi ther diversuperficie usque ad concavum Empyrei coeli, aut aquarum supersarum recoelestium expansum, unius esse naturae, unoque communi nomirum efflubiis refertus. ne appellari posse Aetherem: circa nos tamen, usque ad tantam altitudinem, ad quantam ascendunt vapores, exhalationes, halitus, spiritus, rerum sublunarium effluvia; vocari posse ac solere Aerem; Digit rem; inde usque ad regionem Lunae, Aetherem; à regione Lunae sursum usque supercoelestes aquas, vel coelum simpliciter, vel coelum sidereum, ad differentiam inferioris spatii, quod coelum aëreum aliqui appellant Aër praedicto modo sumptus, pro spatio videlicet illo quod vapores, exhalationes, aliaque rerum effluvia continet, nuncupatur communiter à Philosophis ac Mathematicis Atmosphaera, loquendo saltem de illo spatio, quod halitus ad reflexionem ac refractionem aptos comprehendit.","prev":{"citation":"Technica curiosa 222","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/222"},"next":{"citation":"Technica curiosa 224","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/224"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}