{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 232","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/232.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Epicrisi B. haec sunt: Condensatur autem imprimis aër, ubi proximè, coarctatione facta, vim patitur, reliquo quantum fieri potest statum suum naturalem servante; sicque aër, qui undiquaque vitro vicinißimus existit, prae reliquo distantiore per corporis intra vitrum contenti exantlationem, atque aetheris in spatium illius ingressum. quàm maxime condensatur. Dumque vitrum exantlatum de loco in locum transfertur, is, qui derelicto spatio vicinus est aer, in naturalem statum per expansionis nisum se denuo vendicat (veluti nave provecta assurgunt illicò aquae partes paulò antè pondere navis pressae) aethere aliunde, quo nempe vitrum transfertur, inter ejus particulas vicißim subeunte; sicque perpetuò circa vitrum ipsum, quocunque translatum condensatio corporis proximè ambientis major contingit, remotiore interim à violenta compactione, per insitum quasi elaterem seipsum vindicante. §. IV. Aër intra aërem, tam aequalis, quàm majoris gravitatis, ponderari potest. QUo asserit Clarissimus Deusingius in praecedenti Discursu: primum est, aërem intra aërem non gravitare: alterum, Recipientem aëre plenum, & ad bilancem expensum, magis descendere quàm antea, quòd antea minùs densus sit aër circumstans Recipientem, quàm postea sit. Primum an verum sit, expendam capite sequenti; Nunc, dato, non concesso, aërem liberum intra aërem liberum ejusdem gravitatis non gravitare, repeto, quae dixi in Joco-seriis Centuria 3. Proposit. 66. & suprà etiam lib. 1. cap. 2. ad finem, & Dico I. Etiam aër intra aërem gravitat, si vasi includatur, & à reliquo aëre circumstante discontinuetur. Probo à pari. Tametsi aqua intra aquam non gravitaret, nec partes superiores premerent inferiores sibi subjectas, ut multorum est sententia; tamen si vasi includatur pars aquae, gravitat intra ipsam. Ergo & aër, tametsi intra aërem non gravitaret, si liber est; tamen si pars aeris includatur vasi, gravitae intra aerem. Consequentia clara est, quia eodem modo de utroque elemento discurrendum est, ipso etiam Deusingo fatente. Antecedens ergo probatur.","prev":{"citation":"Technica curiosa 231","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/231"},"next":{"citation":"Technica curiosa 233","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/233"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}