{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 236","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/236.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"3. Prop. 66. §. 2. argumentis impugnas: quae consimili animo, quo à Te sunt mota, nimirum amicissimo, vicissim expendam. Hoc verò in antecessum censeo monendum, nequaquam mihi hanc mentem fuisse, ut sententiam de Aeris gravitate everterem, ut malè videtur CC. Ta meam mentem accepisse allegato §. 2. mox ininitio. Utique Aërem esse simpliciter gravem, & tantùm secundùm quid levem, nimirum respectu corporis gravioris, quod T. CC. urget allegato loco §. 1. mea constans hactenus sententia fuit, quam pluribus pridem ante annos viginti publicè sum tuitus in Discursu physico de Mundi opificio Disp. 4. Quaest. 4. ubi nec Igni quidem simpliciter levitatem concedendam censui. Illa verò mea de Aëris ponderositate sententia itidem manifesta esse potest ex iis, quae exposui Disquisit. 1. de vacuo, Sect. 1. ubi § 9. statui, hunc Mundi vorticem, in quo nos DEI providentia constituit, quinempe Terrarum orbem atque Lunam ipsam, unà cum Expanso Aëris intermedio complectitur, ita comparatum esse, (quod de caeteris Mundi vorticibus similiter est verum) ut quae graviora sunt, maiori nisu, atque fortiori impetu ad centrum vergant; quae sunt leviora, ea naturaliter in circumactum vorticis succedant gravitate suâ (NB. ergo gravitatem quoque Aëri tribuo) gravitate suâ, inquam, ponderosioribus ad centrum connitentibus, &c. Atque ita ibidem §. 12. de Aëre dico, Eum, quò plus Aethereae seu Igneae substantiae concepit inter partes sui, eò leviorem esse se ipso sub aequali mole: quò verò minùs, eò esse graviorem. Ac §. 18. Partes Aëris superiores, ceu viciniores Igni (non sublunari Peripateticorum, quem non agnosco, sed coelesti, seu Aethereae substantiae, omnia quidem permeanti, at imprimis supra Terrae Lunaeque vorticem exporrectae) atque copiosiore igne perfusas, gradatim leriores esse partibus ipsius inferioribus &c.","prev":{"citation":"Technica curiosa 235","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/235"},"next":{"citation":"Technica curiosa 237","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/237"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}