{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 238","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/238.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Primò, quòd etiam aër intra aërem gravitet, si vasi includatur, & à reliquo aëre discontinuetur. Id verò probat à pari. Nimirum, tametsi aqua in aqua non gravitet, tamen si vasi includatur pars aquae, gravitat intra ipsam: quippe dolium aquâ plenum & aquae impositum, magis mergitur quàm dolium aëre plenum: Ergo dolium cum aqua gravius est, quàm dolium cum aëre. Ergo non solum dolium gravitat, sed etiam aqua, quae in dolio est. Respondeo I. Non gravitate dolium aquâ plenum respectu aquae: sed dolium antè aëre plenum respectu aquae levitare. Ubi ergo dolium aquâ plenum est, levitatio tollitur dolio, quae antè ob aërem contentum aderat dolio in aqua. At interim non omnis dolio levitatio aufertur, quam respectu aquae habet, cùm in locum aëris antè contenti est substituta aqua: in quantum enim lignum vasis levius est aquâ, si aequalis utriusque moles expendatur, in tantum adhuc aliqua eidem adest levitatio: atque vi hujusce contingit, ut superficies aquae in vase contentae altior maneat superficie aquae, cui innatat vas ipsum. Si lignum vasis aquâ impleti ejusdem esset ponderis cum aqua cui vas ipsum innatat, vas ipsum illud aquâ repletum quemcunque in aqua locum servaret; (Ergo aqua illa contenta utique non gravitaret) Si gravius esset lignum vasis quàm aqua, vas unà cum aqua contenta mergeretur, atque ob pondus gravius ipsam aquam contentam (per se nec gravitantem, nec levitantem in aqua) in ipsa etiam aqua deprimeret. Quae omnia ex legibus staticae patent, ac clara sunt per ea, quae demonstrantur à Stevino in HydorDum igitur vas aliquod aquâ repletum rhopia Propos. 2. 3. 4. est, id mergitur in aqua tantâ sui & aquae contentae mole, quanta moles aquae pondere aequalis est universo innatanti corpori ex vase & aqua conflato, per Propos. 5. Stevini alleg. lib. II. Moneo, non dici aquam gravitare in aqua, quòd in aqua se demittat ad communem usque superficiem, seu quòd aquae Dig.","prev":{"citation":"Technica curiosa 237","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/237"},"next":{"citation":"Technica curiosa 239","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/239"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}