{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 24-2","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 24-2","ref":"24-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/24-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/24-2.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"EPISTOLAE TRES, Praenobilis atque Amplissimi Domini, OTIONIS GERICAL, PATRICII, ET REIPUBLICAE MA GDEBURGENSIS CONSULIS, R. P. CASPARUM SCHOTTE SO CIETATE JESUS Quibus omnia, quae hactenus explicata sunt, summatim continentur. CAPUT XI. EPISTOLA I. Praenobilis Domini Ottonis Gerickii. Cripseram jam, ac praelo paraveram EXPERIMENTUM MAGDEBURGICUM, quod Mechanicae Hydropnevmaticae nobilem adjunxeram Appendicem; asserueramque, duo platismatia seu ventilia in pnevmatica antlia esse disposita, quoniam ea abundè sufficere mihi persuadebam. At quia alii, etiam doctissimi Viri, qui Experimentum partim dirigebant, partim spectabant, plura, aliterque ac ego censebam: disposita inibi existimabant; Auctori ipsi scribendum censui, ejusque mentem explorandam: qui pro sua singulari humanitate in hunc respondit modum. Admodum Reverende, &c. Domine, & Amice. Ad litteras Suas Herbipoli & Junii datas, & & ejusdem acceptas, haec respondeo. Inventum meum eò propriè collimat, ut demonstrem, aërem aliud nihil esse quàm fumum seu odorem, vel evaporationem Terrae, qui eam certo ac determinato pondere circumstet, omnia nullo alio corpore repleta penetret, & cum Terra ipsa tam motu diurno, quàm annuo tummoveatur, cumque eandem unum veluti corpus efficiat. Hoc ut osteninem, varia adhibui Experimenta; nullum tamen ex omnibus deprehendi aptius, quàm quod Reverentia Vestra apud Eminentissinum Electorem Moguntinum spectavit; antliam videlicet duo habenten ventilia, per quorum unum aër introtrahitur, per alteram veroexpelitur. Tamet si jam omnia longè meliùs, quàm tunc ordinaverim. Usus atque utilitas dicti Experimenti brevissimè est, quae sequitur.","prev":{"citation":"Technica curiosa 23","label":"CAPUT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/23"},"next":{"citation":"Technica curiosa 25-3","label":"EPISTOLAE TRES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-3"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}