{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 240","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/240.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"particulas illas aetheris postea non abesse, quum tamen dicat eas antea non adfuisse. Sed urget Tertiò, dato etiam, quòd aër ubique interspersas habeat aetheris particulas, & quòd in casu nostro illae, quae aeri Recipientem circumstanti immixtae erant, per vitri poros fuerint ingressae, atque ob id circumstantis aëris partes fuerint constipatae & condensatae, ideoque Recipientem prohibeant descendere, quantum antea descendebat; tamen aër ille, qui semel Recipientem circumstat, non semper eum circumstat, sed continuò fluctuat & recedit, accedente alio atque alio, quàm diu aër in conclavi eodem, in quo experimentum capitur ventilatur ab intrantibus, egredientibus, huc illuc commeantibus &c. Nunquam autem notatum fuisse ais, Recipientem evacuatum aliquando descendisse, & aliquando non Huic quidem objectioni occurrebam Epicrisi B, ubi condensatur, inquiebam, imprimis aër, qui proximè, coarctatione factâ, vim patitur, reliquo quantum fieri potest statum suum naturalem servante; sicque aër, qui undiquaque vitro vicinissimus existit, prae reliquo distantiore, per corporis intra vitrum contenti exantlationem, atque aetheris in spatium illius ingressum, quàm maximè condensatur: Dumque vitrum exantlatum de loco in locum transfertur, inquiebam, is, qui derelicto spatio vicinus est aër, in naturalem statum per expansionis nisum se denuo vendicat (veluti nave provecta assurgunt illicò aquae partes paulò antè pondere navis pressae) aethere aliunde, quò nempe vitrum transfertur, inter ejus particulas vicissim subeunte: sicque perpetuò circa vitrum ipsum quocunque translatum condensatio corporis proximè ambientis major contingit, remotiore interim à violenta compactione, per insitum quia quasi elaterem se ipsum vindicante.","prev":{"citation":"Technica curiosa 239","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/239"},"next":{"citation":"Technica curiosa 241","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/241"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}