{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 25-4","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 25-4","ref":"25-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-4.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Ex quibus, aliisque locis patet, aerem magna uidem ex parte extrahi, interim tamen semper juxta latera emboMagdeliplurimi aëris furtivè vicissim sese insinuare. Quod in mea Maburgita china, cujus delineationem in ultimis meis paulò antè memorati Machinae meliùs exAdmodum Reverenda Paternitati Vestrae transmissi, minimè concludit autingit. Non rarò evacunta vitra, globos cupreos, aliaque similia va rem, quàm Anglicasa, per quartam anni partem, ac diutiùs conservavi: cuprea verò ma. illa hemisphaeria iam nota, quae tamen non nisi cerato margine ad glutinata sunt, tribus aut quatuor septimanis evacuata reliqui. Transeo nunc ad dubia Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae, septem distinctis quaestionibus proposita. II. Ad primam quaestionem, An tanti temporis labor requiratur ad evacuandum Recipientem, aut Cacabum, quantum scripsit Admodum Reverenda Paternitas Vestra in Appendice Mechanicae suae Hydraulo-pnevmaticae? An non post aliquot antliae agitationes aër sit sufficienter exclusus? ExantlaRespondeo scripsisse quidem Admodum Reverendam Paternitio Machitatem Vestram in citata Appendice pag. 445. Haec pistilliagitatio nae Magdeburgica continuatur per duas, tres, aut plures horas, pro majori aut miquantum nori capacitate vasis, &c. At in mea Machina intra minus quàm temporis dimidiae horae spatium omnis aër ex uno Recipiente exuntlari potest. requirat. Cui rei summopere conducit, quod recens antlia mea penitus intra aquam mersa est. Non in omnibus tamen operationibus seu Experimentis requiritur, ut totus aer penitus extrahatur è vasis; uti ex Domini Boyle Experimentis patet, in quibus nunquam fuit omnino extractus. At si perfectum vacuum procurandum sit, tam diu agitari debet antlia, donecminutißimae instar pulvisculorum bullula erumpant. Hae non sunt ampliùs aër è Recipiente aliisve evacuandis vasis extractus, sed in, aut ex ipsa aqua, quae in antliam sese insinuaverat, generantur. Quod in Machinula mea ludicra (quam perpetuò mensae meae superpositam in hypocausto meo conservo / similium rerum Amatoribus Curiosis ostendo, adeo ut oculus judicet, aquam intra aquam converti in fumum. III. Ad secundam quaestionem, An quando è vitro non evacuato aër irrumpit tanto cum impetu intra evacuatum, si utriusque epistomium aperiatur, ista irruptio violenta fiat ob vim aëris dilaelucentrum amnetiam ad persionem stula videtur persio adius. se, quia nullus patet accessus aëri extrinseco prementi. Respondeo irruptionem illam fieri ob solam vim aëris dilatativam. Nam aër hîc apud nos in Terra tam fortiter est compressus, quàm à pondere viginti ulnarum altitudinis aquae comprimi potest. Simul igitur acutriusque vitri epistomia aperiuntur, extenditur aër intra vitrum evacuatum. Hinc fit, ut si vesicam suillam instatam intra iam nota hemisphaeria cuprea includam, & aërem extraham, paulò post vesica dierumpatur, quia nimirum aër internus antea compressus dilatat sese intra circumstans spatium hemisphaeriorum evacuatum.","prev":{"citation":"Technica curiosa 22-3","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-3"},"next":{"citation":"Technica curiosa 26-2","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/26-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}