{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 252","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 252","ref":"252","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/252","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/252.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Als, etiam exempla passim occurrunt; quae omitto. Vitrorum tamen porositatem negare audet Jacobus de Nigro Ponte, par. Philosophiae de fontibus Propos. 8. motus eo argumento, quòd aquae fortes vitris non satis crassis inclusae, ea rumpant, nisi spiraculum in operculo fiat. Sed nihil evincit §. III. In tubi Torricelliani parte superiore non est vacuum, sed praeter aetherem sunt spiritus, seu halitus è Mercurio extracti. Dem quoad spiritus seu halitus Mercuriales asserui in Magia Par. 3. lib. 7. Syntagm. 1. cap. 4. §. 5. cum P. Nicolao Zucchio in Nova de Machinis Philosophia Par. 4. & P. Honorato Fabry in Philosophia edita à Doct. Mesnerio, Appendice de Vacuo. Certum enim est, & experientiâ ac ratione comprobatum, Mercurio, qui mixtum quoddam ex quatuor elementis est, inesse multum aquae. Constat hoc tum ex ejus liquiditate, quae utique ex multo humore est, unde & nomen hydrargyri traxit; tum ex subtilitate, quà facilè permeat etiam aurum, & alia metalla, eaque solvit. Idem probat Experimentum, quod recitat Jacobus de Nigro Ponte paulò antè cit. loco pag. 26. ubi ait, si argenti vivi librae aliquot exceptae urinali vitreo bene lutato, imponantur furnello huic operationi accommodato; & superposito alembico, clausoque bene secundùm artem orificio, ignis detur lentus; attolli paulò pòst è Mercurio certum vaporem, alembici hemisphaerium replentem; qui tandem frigore circumambientis aëris resolutus in guttas, per alembici rostrum in Recipientem decidat, & in aquam limpidum desinat. Addit, ex sex libris Mercurii extrahi tres aut quatuor uncias hujus aquae. Si jam Mercurius ita destillatus exponatur aëri, & post tempus aliquod iterum praedicto modo operatio instituatur; idem effectus denuo habetur: tandemque post iteratam aliquoties operationem tantum aquae elicietur, ut argenti vivi molem superet. Ex his facilè colliges, unde generetur in Mercurio aëri exposito ejusmodi aqua, quae extrahitur; nimirum attrahit is vapores aqueos aëri interspersos; qui deinne vi ignis extrahunCertum tur DiArgentum Certum praeterea est, eundem Mercurium esse facile exha bibum facilabilem, utpote qui multo humore constat. Cùm jam experienlè exhalatiâ & ratione constet, humorem facilè dilatari, rarefieri, extentur.","prev":{"citation":"Technica curiosa 251","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/251"},"next":{"citation":"Technica curiosa 253","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/253"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}