{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 258","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Nam neque oritur à vacuo, cùm nondum probatum sit esse vacuum in vitro; neque oriri à vacuo potest, quia nihil (quale esset vacuum) non potest causare realem effectum. Oritur igitur à motu & conquassatione aquarum, immixtos atque circumfusos habentium spiritus, seu halitus aqueos. Notum passim est, similes spiritus, cùm excitantur & commoventur in aquis, aquarum tumultus & fragores excitare, ut patet in aquis bullientibus, in fonte tumultuoso Paderbornensi, in aestu marino, & similibus exemplis. Ad Quartam respondeo, etiamsi nullae bullae, dum aqua tranquillè descendit, fuerint ortae in tubo, non tamen bene arguitur, fuisse in tubi superiori parte verum Vacuum: fuit enim aether, & fuit aër ac spiritus aquei, ex ipsa aqua commota prodeuntes. Descendit autem aqua tranquillè, & sine bullarum excitatione, quia in cacabo, in quem defluebat aqua, non erat aër, aut non nisi rarissimus, qui non conabatur ascendere per aquam, sed superveniente ipsâ condensabatur intra cacabum Ad Quintam respondeo, vitrum evacuatum, aquae immersum iterum repleri aquâ usque ad restantem parvum aëris globulum, quia spiritus aquei, iterum immiscentur aquae, & simul cum ipsa replent vitrum; aër autem rarissimus condensatur, & ad quantitatem exiguam instar perlae reducitur.","prev":{"citation":"Technica curiosa 257","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/257"},"next":{"citation":"Technica curiosa 258-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}