{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 259","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/259.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"SCRVTINIUM II. An ex praecedentibus Experimentis probetur, aërem premere corpora liquida, quibus incumbit, aut quae circumambit. êrem esse gravem, probavimus cap. 4. praecedenti. Dubium Aer, an in propria reA est, an etiam in propria regione gravitet, id est, an quando gione granon est inclusus, & à reliquis aëris partibus avulsus, sed liber in bitet. sua regione supra corpora se graviora expansus; gravitet quoad illum gravitatis actum, qui est niti deorsum versus centrum gravium; atque adeo an partes aëris superiores premant inferiores sibi subjectas, & an hae simul cum illis premant corpora sibi subjecta. Ex. gr. Aër circumambit Terraqueum globum: quaeritur, an hic prematur ab aëre sibi incumbente; & an partes quaelibet inferiores istius aëris, premantur à sibi immediatè superioribus Item supra cuppam plenam aquâ, & apertam, imminet cylindrus aëris, cujus basis est aequalis amplitudini cuppae, altitudo verò extenditur à cuppa usque ad suprema aëris confinia; quaeritur an partes superiores hujus aëreae columnae premant inferiores, & an tota columna premat aquam cuppae. Praeterea, columna marmorea non solùm supra se, sed etiam circum se habet aërem; quaeritur an prematur, non solùm ab aëre sibi superincumbente, sed etiam ab aëre circumstante, & eam circumambiente. Hoc capite discutiemus, an aër premat corpora liquida; in sequenti verò, an etiam solida. §. I. Aërem premere aquam, cui incumbit, probatur Experimento tubi Magdeburgici. Aer non alt er, qui gravis est, ut probavimus citato paulò antè capiaequalis gravitatis A Ate 41 non est in tota atmosphaera aequalis gravitatis sed in tota plugravior est infra, quàm supra. Ratio est, quia infrà atmospharibus vaporibus, exhalationibus, aliud, terrenarum & gravium rerum effluviis repletus est, quàm suprà: gravitas autem aëris tota oritur ex similium effluviorum admixtione, quoniam aether per se nec gravis est, nec levis, cùm nec sursum nitatur, nec deorsum, sed immobilis ex se maneat, cùm nullibi spatium se vacuum, aut alio leviori corpore repletum inveniat. Imò nec aër apud nos est semper aequaliter gravis, sed gravior in locis palustribus, quàm in aridis; in nemoribus ac vallibus, quàm in apertis campis; tempore pluvio, quàm sereno; ante, quàm post pluviam, & ventos &c. ut patet ex illo Magdeburgico Experimento, de quo lib. 1. cap. 21. & alibi.","prev":{"citation":"Technica curiosa 258-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/258-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 260","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/260"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}