{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 26-2","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 26-2","ref":"26-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/26-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/26-2.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"IV. Ad Tertiam quaestionem, Aether est levior quàm aër; cur ergo aër non pellit sursum aetherem, sicut aqua pellit sursum ligna sibi immersa? Respondeo, recordetur Admodum Reverenda Paternitas Vestra illius quod scripsi die 18. Junii, Anni 1656. quod & in Magdeburgico Experimento pag. 456. num. 2. imprimi curavit, Aeri scilicet è vitro extracto nihil succedere, sed remanere id quod antea erat ibidem cum aëre, nempe aethera. Quid verò aetheris nomine intellexerim, nolui tunc explicare; nisi quòd dixerim, corpora coelestia omnia, ipsamque Terram in aethere stare, atque subsistere. Item, alibi me statuisse, aethera & vacuum idem esse; ideoque qui aethera concedit dari, vacuum dari fateatur necesse esse. Item pag. 461. Per vacuum me non intelligere nihilum, sed aetherem; & aetherem esse purum illud vacuum quod Peripatetici negant, &c. Quia verò Reverenda Admodum Paternitas Vestra materiam hanc iterum proponit; dico, Aetherem esse spatium vacuum ab omni corpore; quod quando corpore aliquo est repletum, non observatur à nobis, etiamsi nihilominus sit internè in omnibus corporibus, nec ejus intersit vacuum vel repletum esse. Est itaque immobile quid, quod omnia penetrat, ac in quo omnia subsistunt, & quod nulli cedit, nec tantum cedit quantum est corpus receptum. Vnde aether nec gravis est, nec levis; multò minùs aer illum potest pellere sursum vel deorsum; sed est illud spatium, in quo tam aer, quam omne aliud corporeum suam subsistentiam exercet. V. Ad itized by Google Dig F. Ad Quartam quaestionem, Cur aër externus, hemisphaeriis evacuatis superincumbens, ea tam fortiter premit, & manum hemisphaeriis superpositam non premit? An quia quantum aër superior premit deorsum, tantum inferior contranititur, & hemisphaeria unà cum manu sursum pellit?","prev":{"citation":"Technica curiosa 25-4","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/25-4"},"next":{"citation":"Technica curiosa 27-2","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/27-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}