{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 262","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/262.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Ratio est, quia causa propellens aquam in altum ad dictam praecisè altitudinem, eamque suspensam tenens, vel est in ipso tubo, vel etiam tubum non in ipso tubo, quid, quod insignant, fuit, non est causa talis effectus; & praeter illud nihil aliud adsignari potest: ergo extra tubum. Extra autem tubum nihil est, cui adscribi possit dicta propulsio, & suspensio, praeter aquam tubum circumstantem, & aërem aquae incumbentem. Sed aqua circumstans non propellit sursum aquam: cur enim ad tantam praecisè altitudinem propelleret, non majorem? Nec dicas, aquam sponte ingredi & ascendere, ut repleat locum quasi vacuum, hoc est, non nisi rarissimo corpore repletum. Cur enim non replet totum locum? Cur replet locum rarissimo aëre repletum, non verò locum repletum aëre in suo naturali statu intra tubum consistente? Si ergo aqua non est causa dicti effectus; erit utique aër, praeter quem aliud adsignari non potest; aër inquam suâ gravitate aquam cui incumbit, premens, eamque cogens ascendere eo usque, donec tantum aquae sit intra tubum, ut cylinder aqueus sit aequalis ponderis cum cylindro aëris, habente aequalem cum aquae cylindro basim, altitudinem verò à terra usque ad atmosphaerae confinia extensam. Aëris ergo cylinder gravitate suâ aequilibratur gravitati cylindri aquae. Confirmatur hoc I. quia quàm primùm aër ingreditur tubum vel per minimam rimulam, & aquae incumbit, mox omnis praecipitatur deorsum: ideo nimirum, quia aëris cylinder, qui aquae tubo inclusae tunc superincumbit, aequalis ferè ponderis est cum cylindro aëris, qui aquae extra tubum incumbit; cylinder verò aëris prior unà cum cylindro aquae tubo inclusae, gravior est quàm sosus cylinder aëris, qui aquae extra tubum incumbit. Gravior ergo superat minùs gravem, & ideo aqua subsidit. Confirmatur II. Quando tubus evacuatus est minoris altitudinis, quàm viginti ulnarum Magdeburgensium, repletur totus aquâ; quia videlicet gravitas cylindri aërei externi major est, quàm gravitas cylindri aquei interni. Quando verò etiam in hoc casu aperitur superiùs tubus, subsidit mox tota aqua, propter causam paulò antea dictam. Magis confirmabitur Assertio ex sequentibus. §. II. Aërem premere aquam & vinum quibus incumbit, probatur Experimento tubi Bertiani, & Paschalini. Xperimentum tubi Bertiani & Paschalini voco illud, quod deAërem promere aEscripsi lib. 3. cap. 2.","prev":{"citation":"Technica curiosa 261","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/261"},"next":{"citation":"Technica curiosa 263","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/263"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}