{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 265","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/265.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Quoad secundum quaesitum, volunt Peripatetici, Mercurium ita suspensum manere propter metum aut fugam vacui, ne si defluat, vacuum detur in tubis seu fistulis; quod Natura adeo execratur & fugit. Sunt enim (ajunt) seu spirituum Mercurialium, seu aëris residui, particulae, quae in superiori fistularum parte supra Mercurium stabulantur, adeo rarefactae atque extensae, ut magis naturaliter rarefieri atque extendi nequeant; ideoque si Mercurius reliquus deflueret, necessariò vacuum fieret in tubo, quia spacium derelictum non posset repleri ab illis aëris aut spirituum particulis jam extremè rarefactis, neque aliunde posset succedere corpus, quod spacium illud tepleret. Ego autem Vide IcoDico I. Neque aërem in fistulis fortè manentem, neque hanis. litus seu spiritus Mercuriales, rarefactos, & metu vacui à vertice Mercurius fistularum usque ad eundem communem horizontem OP in oin tubo Torricelliamnibus fistulis expansos, resistere ulteriori descensui Mercurii no non maeumque suspensum tenere. Nam Primò, alioquin etiam Mercu net suspenrius fistulae PC, quae praecisè vertice suo pertingit usque ad disus metu Sacui. ctum horizontem, & plena remanet, evacuaretur ex parte saltem, quia Mercurius in ea contentus est gravis, & pondere suo tendit deorsum, & descendens potest evaporare spiritus, & hi possunt rarefieri, atque extenuari. Secundò, quia dicti spiritus in omnibus fistulis, quantae vis hae forent altitudinis, amplitudinis, formae, & capacitatis, deberent esse aequaliter rarefacti atque extenuati, ut Mercurios suos ad aequalem in omnibus altitudinem suspenderent: si enim in aliis minùs, in aliis magis essent rarefacti, minùs aut magis in illis descenderet Mercurius. At incredibile videtur, id fieri naturaliter posse. Ponamus enim quatuor fistulas, quae à basi usque ad horizontem OP sint aequalis capacitatis, nimirum una protuberet in grandem lagenam, ut QD; altera semper magis ac magis amplietur, ut GF; tertia magis ac magis coarctetur, ut HE; quarta excrescat in cylindrum, ut OP. His positis, plus spirituum Mercurialium requiritur ad replendum capaciores, quàm minùs capaces. Unde ergo, & quo mensurante, singulae accipiunt praeciae tantam spirituum copiam, acii in omnibus sint aequaliter rarefacti, atque extensi?","prev":{"citation":"Technica curiosa 264","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/264"},"next":{"citation":"Technica curiosa 266","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/266"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}