{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 285","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/285.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"posset: metus enim vacui, prout Peripatetici eum explicant, non limitatur ad certam altitudinem, sed in quacunque altitudine periculum vacui est, aut esse potest, per antliam procuratum, ad eamque usque elevari potest aqua, ut vacuum vitetur, & Naturae laboranti succurratur. Tametsi igitur puteus AB, & tubus CD, descenderent deorsum usque ad centum & plures pedes, & per continuam exantlationem exhauriretur semper magis ac magis puteus; aqua nihilominùs semper ab embolo I attraheretur per os Dusque ad I, quia non minor esset metus vacui, postquàm aqua putei subsidisset quadraginta quàm octodecim cubitis. Haec autem cum falsa sint, & experientiae repugnent; falsa quoque est ad signata causa elevationis aquae per antliam metu vacui. Dico II. Aqua per antliam elevatur pressione aëris. superincumbentis aquae puteali. Explico, & simul probo. Ex una parte, quantumcunque continuetur exantlatio, quàm diuaqua putei non subsidit infra octodecim cubitos, aut viginti ulnas ab O deorsum; semper est aqua in tubo usque ad I, quia semper nova aqua ab embolo hausta effunditur per canalem CA, ut experientiâ constat: & tamen dum subsidit jam aquae putei usque ad N, ad M, ad L &c. aqua tubi non ascendit usque ad I vi libramenti naturalis, ut diximus, & experientiâ eriam constat; nec etiam metu vacui, saltem quando aqua putei subsidit ultra viginti cubitos, aut ulnas, ut probavimus. Ex alia parte, si aqua putei subsidisset usque ad N verbi grat.","prev":{"citation":"Technica curiosa 284","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/284"},"next":{"citation":"Technica curiosa 286","label":"COROLLARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/286"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}