{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 29","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/29.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Etenim si in dictis fontibus semper magis ac magis compellitur intus, atque comprimitur; ergo vacuum iniis est quod aërem capiat: & si in Experimento meo extrahitur as dilatatur; ergo quantum extrahitur, tantundem vacui exoritur. V. In §. V. qui Domini Athanasii Kircheri judicium de hoc nostro Experimento continet, deprehendo mirari illum vehementer quid in mentem venerit hominibus, ut vacuum ibi asserere ausint. Orea quod solùm adverto, errare humanum esse. Novi ego optimè Dominum Kircherum ex multis ejus Libris editis. Ante triennium quoque per filium meum Ottonem Gericke Juniorem, cùm Italiam peragraret, eum salutavi; & opto vehementer hanc mihi fortunam contingere, ut coram cum Reverendo Admodum Domino agere liceret. In Epistola sua, citato S. allata, ita statuit dictus Dominus KirEmbolus ex cherus: Si enim vacuum est ibi (scilicet in isto vitro) quid facit tanantlia tam difficultatem extrahendi? certè non aër, quia extractus est pnematiErgo nihilum illud quod relictum est: sed nihilum resistentiam ca cur tam difficulter facere, quis concipiat! Vera hac sunt omnia, sed malè applicata extra haDominus Kircherus existimat, nos difficultatem seu resistentiam il tur. li, quod in vase relictum est, scilicet Nihilo, aut Vacuo adscribere: ego autem eam adscribo externi aëris gravitati, qui trusillum seu pistillum antliae tam vehementer in eum locum, in quo vacuum est, trudit ac premit. Certissimum id esse, hoc habeo argumentum, quòd non solùm experientia frequenti doctus scio, sed subducto etiam infallibili calculo exprimo, quanta potentia, quantumvè pondus requiratur, ad pistillum extrahendum è majori aut minori antlia. Sic si antlia fieret, quae ulnam integram in diametro haberet Clongitudo ac brevitas antlia hac in re nullam adferunt differentiam) ultra 1200. librarum pondus requireretur ad pistillum extrahendum; & consequenter sex viri robusti vix sufficerent: nec tamen aliud vacuum quàm hoc nostrum efficeretur; nec vitrum ullum (dummodò exactè sphaericum foret) extrahendi conatu continuato diffringeretur. tamet si equi etiam ad extrahendum adhiberentur. Fieri Terminus der nur duae semelde selben ster euangen, gras. bi mutuò, si conjungantur, exactè congruant, & non nisi ulnam dimidiam & octavam ulnae partem in diametro habent.","prev":{"citation":"Technica curiosa 28","label":"EPISTOLA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/28"},"next":{"citation":"Technica curiosa 30","label":"EPISTOLA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/30"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}