{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 295","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 295","ref":"295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/295.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Hoc autem non potest adscribi pressioni aëris: quia aër in non evacuato vitro non premitur ab aëre ambiente, cùm inter unum & alterum intercedant latera vitri. Nec videtur posse adscribi metui aut fugae vacui, quasi verò Natura horrens violentam corporis (quodcunque illud sit) extensionem & rarefactionem in evacuato vase, advocet aërem alterius vasis jam aperti: quia aër è non evacuato irruit in evacuatum tanto impetu, & tantâ copiâ, ut illud non minùs evacuatum maneat, quàm hoc antea erat: imò si evacuato magno applicetur non evacuatum parvum, hoc magis exinanitur, quàm illud antea erat. Natura autem non videtur fugere ac vitare unum vaAdscribendum ergo cuum cum periculo inducendi aliud. est aëris inclusi elateri, seu nisui vehementissimo ad sese expandendum, atque à violenta compressione ac condensatione liberandum: aër enim, qui in vase non vacuo est, ille idem est, qui antea circa Terram erat, compressus nimirum à superioribus partibus aëris sibi incumbentibus; nec poterat sese intra vitrum extendere, quia antequàm vitrum clauderetur, premebatur ab aëre externo supra os vitri apertum premente; postquàm verò clausum fuit vitrum, circumsedebatur à parietibus vitri. At post applicatum vitrum evacuaed by Goog Digi cuatum, & apertum utriusque epistomium, liber est a pressione externi aëris, quia in evacuato vitro nullus, aut rarissimus est aër. Remoto ergo obstaculo, expandit se tantò celeriùs & vehementiùs, quantò magis antea erat compressus. Secundum Experimentum est, quod attulimus eodem lib. 1. cap. 4. & 5. ubi vidimus, dum aqua è vase vitreo seu antliae pnevmaticae infixo, seu cacabo evacuatorio imposito extrahebatur, frequentissimae bullae instar lucidissimarum perlarum erumpebant ex aqua, & vitri superiorem partem ab aqua jam derelictam petebant, & evanescebant.","prev":{"citation":"Technica curiosa 294","label":"MONITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/294"},"next":{"citation":"Technica curiosa 296","label":"MONITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/296"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}