{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 3","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Quae omnia luculento Tractatu (quem NOVAEXPERIMENTA PHYSICOMECHANICA Nur de materia elasticae, & quidem feceribus, inscripsit) Anglico primum idiomate Anno 1659. deindel anno Anno 1661. comprehendit, & Oxoniae in Angliajuris publici fecit. Alter verò Experimentum dem Magdeburgicum, & quae nos dicto loco de illo litteris mandavimus, breviter & nervosè discussit in doctissima DISQUISITIONE DE VACUO, quam eodem Anno 1661. Amstelodami in lucem edidit. Interea verò Praenobilis & Ingeniosissimus Experimenti Magdeburgici Auctor, tam multa alia illius occasione, ac tam stupenda Experimenta de novo excogitavit, & ab aliquot jam annis domi suae Viris Principibus ac Doctis exhibuit, mihi vero pro sua singulari Humanitate scripto transmisit; ut fateri ingenuè, audacterque pronuntiare non dubitem, nihil me unquam in eo genere mirabilius aut vidisse, aut audivisse, legisseve, aut mente concepisse: nec puto, similia unquam, nedum mirabiliora, à condito Orbe Solem lustrasse. Idem est Magnorum Prinepum, Virorumque doctissimorum, quibus ea communicavi, atque explicavi, judicium. Quoniam igitur (ut initio cum Seneca sapientissimodicebam) in hoc gaudeo aliquid discere, ut doceam, & natura quasi impellor cum Catone apud Tullium lib. 3. de Finib. ut prosim docendo; ingens desiderium me incessit, quaecunque de novo à praedicto Humanissimo Auctore acceperam, publicandi.","prev":{"citation":"Technica curiosa 2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 4","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/4"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}