{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 300","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 300","ref":"300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/300.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"bulus laxè, non arctè impleat fistulae inanitatem, & vix leviter latera ejus interna tangat; exsucto aëre è fistula, subsequi potest aër alius per igniarium osculum irrumpens, & inter globuli ac fistulae latera transiens, & sic evitari periculum vacui: ergo si vacui periculum foret, hoc contingeret, & globulus tam gravis non ascenderet; Natura enim ad evitandum vacuum non advocat corpora graviora, si leviora in promptu sint; quod Peripatetici & Vacuistae non negant. Mihi videtur, globulum ascendere solùm vi pressionis aëris, & non vi expansionis ejusdem. Nam aër externus, per osculum igniarium ingressus premit globulum tanto pondere, quantum est pondus cylindruli aërei à dicto osculo usque ad atmosphaerae extremum terminum extensi: non pellitur tamen sursum globulus ab illo pondere, quia alius similis, imò & major cylindrulus ipsi incumbens, constituit aequilibrium cum priori cylindrulo. Exsucto autem aëre è fistula, cùm globulus jam habeat ante se corpus levius quàm sit aër retro premens, nempe aetherem; pellitur, & sine resistentia ascendit: & si fistula elongaretur, & aër extraheretur; eò usque ascenderet, donec fieret aequilibrium inter cylindrulum aëris externi ex una parte, & cylindrulum aëris interni unà cum globulo ex altera parte. Expansio autem aëris à foramine igniario usque ad globulum intra fistulam stabulantis nulla est: quia cùm hic aër retro habeat totum cylindrulum aëris externi sibi incumbentis, ac prementis, antè verò habeat globulum expansioni obstantem; nulla hula potest fieri ea paruisio, adeoque haec non est causa ascensis. globuli. Objici posset contra Assertionem nostram, aërem, si gravis est, & si partes inferiores à superioribus premuntur, & ab omnibus corpora alia ipsis subjecta, niti deorsum, ac deprimere corpora, quae premit; quomodo ergo poterit globulum plumbeum in fistula perpendiculariter erecta, ita ut os fistulae sit sursum erectum, propellere in altum?","prev":{"citation":"Technica curiosa 299-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/299-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/299-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 301","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/301"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}