{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 31","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/31.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Ergo sequitur ineluctabiliter, quòd ubi corpus fuit, ibi spatium vacuum praeextiterit; & si priori corpori succedit aliud, hoc in alterius spatium vacuum succedat, quandoquidem nihilo, ut quod nihil omnino est corpus succedere nequit, necessis locum aut spatium occupare. Quid verò Vacuum, seu Aether propriè sit, & qua ratione id, aliaque ei adjuncta, plenius intelligenda atque comprehendenda, hoc quidem tempore, quoniam ex eo magna & novae scientia, tam ratione Mundi, quàm Universi, quae tamen hactenus à Physicis ac Metaphysicis prorsus aliter traditae atque defensae fuerunt, oriuntur, interimque antequam plenior informatio traderetur, multum disputationis & contradictionis, imo & laboris inutilis adforet; manifestandum, non judico. Sapienti satis. Vacuum veVI. De caetero in §. VI. Reverentia Vestra mentem meam, Epirum Austola ibi allatâ explicatam, rectè omnino comprehendit, nec quid ctor Expequam monendum occurrit, nisi quòd iam recentissimè de novo per ac rimenti Magdeburcidens mihi contigit, ut non per artem atque industriam meam, sed gici casu quasi per Natura ipsius operationem, purum Vacuum, uti desiderani invenit. Peripatetici, oculariter demonstrandum deprehenderim. Quod & Eminentissimo Electori Moguntino aliquando, DEO annuente, proponere cogito. Ex dictis hactenus existimo Reverentiam Vestram aliquantò meliorem informationem, majoremque certitudinem, circa propositum negotium adeptam. Liberum nunc erit Reverentiae Vestrae, an quantum, & qua ratione Appendicem suam ex hisce augere illustrare, aut corrigere velit. Si quis verò scrupulus superesset circa veram cognitionem vacui in rerum natura, spero certome eam exempturum; quandoquidem objectiones Peripateticorum §. 4. allatae, nullius momentisunt. Nam I. Auctoritas Aristotelis, contra ocularem demonstrationem valere non potest. Antlia II. Quòd solummodò aër rarescat, donec ad limites à DE pnematisibi praestitutos perveniat, quos limites ubi attigit, cesset pistilli caagitari agitatio, & ulterior extractio, necesse est, &c. vanum est. Quid potest quàm diu necesse est de limitibus à DEO praestitutis verba facere, ubi ocularilubet. ter te, et penet, si siluere quae silium tuae lute augerunt, peste, latenuestis, amplius aër evocetur, sed quàm diu lubet, etiamsi nullus penitus aer supersit intus? III. Obtendere, si pistilli agitatio, & aëris exantlatio majori vi adhibitâ continuetur, frangi oportera vas potiùs, quàm vinci Naturam vacuum abhorrentem, &c.","prev":{"citation":"Technica curiosa 30","label":"EPISTOLA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/30"},"next":{"citation":"Technica curiosa 32","label":"EPISTOLA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/32"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}