{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 326","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/326.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Ergo vasculum G debet esse deie depraestum, et pateat orificium dicis siphonis Res valetudium, verò P debet esse elevatum, & consequenter orificium & valvula R debent esse clausa; nam dum G descendit, P ascendit. Atqui si tubus X incipit prope fundum vasis C, statim aqua ex B in C influens delabitur per X in P, deprimitque vasculum P, & elevat vasculum G; & hoc elevato, clauditur orificium siphonis K: quo clauso, aër ex C, per I, in D ascendens, non habet unde elabatur; revertetur ergo in C, & sistet, ingressum aquae ex B in C, aut saltem non devocabit postea aerem ex D; atque adeo aqua ex B non ascendat in D. Potest tamen huic incommodo multis modis remedium adhiberi. Pergo in explicatione, Repleto vase C, effluet aqua per tubum X; & deprimet vasculum P. Hoc depressum deprimet chordam T, T, T, unà cum brachio L, & elevabitur vasculum G, obturabiturque orificium siphonis K, ut nullus aër ampliùs ex D elabatur. Dum autem ascendit vasculum G, descendit valvula R (maximè si construatur ut in Fig. III.) & operit tubum V, ne nova aqua influat in C, dum prior effluit. Dum evacuatur C, descendit aër ex D, per tubum I; aqua verò ex B, per tubum H, ascendit in D. Repleto D, effluit aqua ex siphone K, iterumque deprimit vasculum G, elevat vasculum P, & valvulam R. Interim repletur vas E, & aqua per tubum descendit ad fontem F. Haec operatio redit in orbem perpetuò, quàm diu fons aquae viva suppeditat aquam receptaculo A. §. VI. An fons praedicto modo constructus, possit habere constantem successum. VIsâ, & examinatâ praecedenti ideâ, rescripsi Auctori, nimis operosam mihi videri Machinam; & tametsi nihil in ea peccatum contra Hydropneumatices leges sit, dubitare tamen me de successu, aut saltem de ejus continuatione, ob multiplices chordas, aliaque similia, quae multis alterationibus continuò subjecta sunt. Ad quae respondet Industrius Auctor litteris Basilei datis die 6. Februarii Anni 1658, his verbis. Admodum dibzy G Google Walmulum hederende & eo amice integere sunt, Bene eum, DEO Argentorato huc Basileam feliciter appuli, ac litteras Tuas 26. praeteriti mensis datas accepi &c.","prev":{"citation":"Technica curiosa 324.5-7","label":"324.5 to 324.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/324.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/324.5"},"next":{"citation":"Technica curiosa 327","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/327"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}