{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 342","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/342.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"In idem recidit, si dicas, dum aqua tubi G ascendit tantum, quantum descendit aqua tubi L, perpendiculum aquae utriusque tubi esse aequale, ac proinde tantum premere deorsum aquam unius tubi, quantum aqua alterius. Ut ergo vincat aqua tubi L, necesse est ut perpendiculum hujus sit longius, quàm perpendiculum illius. Dices, etiamsi perpendiculum aquae tubi L brevius sit, quàm perpendiculum aquae tubi G tamen illud potest vincere hoc, quia aqua tubi G habet infra se aquam, aqua verò tubi L habet infra se aërem; aqua autem magis resistit aquae tubi G deorsum prementi, quàm aër resistat aquae tubi L prementi deorsum. Respondeo, tantum premere aërem aquam vasis E deorsum, cogereque ut sursum intra tubum S ascendat, quantum premit aër aquam infratubum L, obsistitque ne effluat. Cùm itaque utrimque sit aequalis pugna ratione aëris prementis; ut sequatur. victoria ex parte tubi L, necesse est ut aqua ipsius vehementiùs deorsum premat, quàm aqua rubi G. Accedit & hoc, quòd neque supra aquam vasis F, & tubi L, neque supra aquam tubi G, dum ascendit, aër sit qui elatere suo aquam deorsum premat. Cùm igitur, ut dictum, vis premendi in externo aëre sit utrimque aequalis, nunquam dirimetur lis, nisi alterutri aëri prementi accedat, aliunde auxilium; quod accidit, dum perpendiculum aquae tubi L majus sit, quàm perpendiculum aquae tubi G.","prev":{"citation":"Technica curiosa 341","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/341"},"next":{"citation":"Technica curiosa 343","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/343"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}