{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 350","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/350.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Hunc autem impetum frangunt pendera funi OO affixa, dum paulatimè terra elevantur. Tantam ergo necesse est esse gravitatem horum ponderum, quanta est gravitas funis I, qui cum situla A descendit. Notandum tamen semper est, propter trochlearum dispositionem in hac Machina, singulas libras funis I. tracti à situla A, aquivalere duabus libris ejusdem funis tracti à situla M. VIII. Cavendum ne funes à pluvia, aut ab aqua, dum situla implentur & evacuantur, madefiant; alioquin enim contraherentur, & debita mensura variaretur. IX. Vectium D & T distantia à punctis C & T sursum, versus rotulam d. & tabellam s, sit longè major, quàm altera ab iisdem punctis deorsum versus finem. Conducit hoc ad facilitandam apertionem platismatiorum B: nam ut patet ex dictis Parte. 1. Magiae nostra, lib. 2. Sintagn. 2. ubi de Recte, ejusque viribus egimus, umajor vectium D & T distantia est quadruplo v. g. longior, quàm minor distantia; etiamsi aqua platismatiis incumbens resisteret ut quatuor apertioni, tamen potentia paulò major quàm ut unum sufficeret ad eam resistentiam superandam. §. V. Explicatio secundi schematis. SEcundum schema seu Figura proponit modum elevandi aquam ad altitudinem quadruplo majorem, quàm ex altera parte descendat; ita ut si descendat hinc ad palmos 50, inde ascendat ad 200 palmos. Aqua tamen quae attollitur in altum, ad aquam quae descendit, atque effusa perit, proportionem habet reciprocam; ut si elevantur librae 50, descendunt ac pereunt 200. Quaecunque posita sunt in primo schemate, seu Figura, intelligi debent etiam hîc posita. Itaque explicatio primi schematis est communis etiam huic, ut ibidem etiam dixi. Solùm ergo quae huic sunt propria & peculiaria, remanent explicanda. In hoc ergo secundo schemate seu Figura, A est funis pendens è trochlea L. Cujus funis unum extremum in praecedenti modo alligatum erat situlae M, & pars celeritate cum situla descendebat: at in hoc secundo modo ducitur funis infra trochleam B, dictumque extremum alligatur trabi Y.","prev":{"citation":"Technica curiosa 349","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/349"},"next":{"citation":"Technica curiosa 351","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/351"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}