{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 359","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/359.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":") vitro quamoptimè adglutinatum II. Fiant duo vasa, KL, & HI, quae aquam continere Nos queant, ex quacunque materia, & cujuscunque formae. hic inferius vas HI formavimus in modum scrinii, quod claudi atque aperiri ex parte superiori queat; habeatque diaphragma seu interstitium NP, & epistomium M. III. Globus vitreus sustentetur tribus, aut quotquot volueris, columnis, è vase KL erectis. Per harum unam deducatur è globo tubus GF, usque ad fundum ferè vasis KL; qui im G divaricetur in tria aut plura angustissima oscula. Per alteram tubus DEO, per fundum vasis KL, & diaphrama N P, usque ad fundum ferè vasis HI; habeatque epistomiolum E. Haec est constructio Machinulae. Sequitur nunc usus. Ergo IV. Per foramen B globi vitrei infunde tantum aquae; ut oscula divaricati tubuli G tegantur ferè aquâ: & claude iterum diligenter dictum foramen. Interim autem maneat clausum epistomium E. Deinde vas KL imple penitus aquâ. Quò enim plenius est hoc vas, & quo majus seu capacius, eò diutiùs durat aquae saltus intra globum vitreum. Vas infimum HI, & epistomium M, maneant clausa. In diaphragmate tamen NP relinquatur unum aut alterum foramen apertum. V. His factis, aperi epistomium E. Descendet aqua è globo, per tubum DE O, intra vas HI: aër verò hujus vasis effuefugies per foramina diese hirurgentia. Reuntium se globo descens. dentem sequetur aër qui in globo est; & aërem fugientem sequetur aqua vasis KL, ascendens per tubum FG, atque in globo ex tribus tubulis exsiliet in altum, iterumque relapsa descendet per tubum DO. Nec cessabit ascensus & saltus aquae intra globum, quàm diu aqua durabit in vase KL. Quare si hic fonticulus statueretur juxta fontem aquae vivae, aut juxta rivulum, qui vasi KL semper aquam suppeditarent, & interim aqua efflueret inferiùs per epistomium M; semper ac perpetuò duraret saltus aquae intra globum.","prev":{"citation":"Technica curiosa 358","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/358"},"next":{"citation":"Technica curiosa 360","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/360"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}