{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 382-2","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 382-2","ref":"382-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"CAPUT V. Navis quae quolibet vento ad destinatum locum provehi potest. uoniam totum artificium consistit in arbore navis, seu malo, ideo hic solus delineandus ac describendus fuit; in navi autem nihil mutatur. Haec est Machina, quam Dn. Schroterus suprà cap. 1. sub littera D. promittit. Rrimò. a est truncus ferreus, superiori parte ad modum hemisphaerii concavi b excavatus; in quo hemisphaerio malus infrà ubi c, in hemisphaerium convexum elaboratus; circumagitur. Per hunc tamen malum, ubi d, adigitur cuncus ferreus, qui & truncum a penetret. Debet autem hemisphaerium convexum mali, ubi c, nonnihil per circuitum incidi, ut sic malus supra truncum A, ubi ee quiescat. secundo. f est rota striata malo circumposita, quae cum malus circumvertitur, complectitur atque circumagit rotam g simulque rotas hh, communem cum g axem habentes. Tertiò. s est cylindrus, per totam navim transversim currens. Ejus extremitatibus 14, extra navim prominentibus, adduntur duae rotae pinnatae extra navim, quibus navis propellitur. II sunt duae rotae striatae, cylindro i circumpositae, quae per duas rotas bh circumaguntur; sicque tota navis, dum rotae pinnatae ad Rk vertuntur, propellitur.","prev":{"citation":"Technica curiosa 382","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382"},"next":{"citation":"Technica curiosa 383","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/383"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}