{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 383","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/383.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Quartò. Ab a usque ad am porrigitur pars infima navis; hinc autem incipit pars media. Itaque m est navis fundus secundus. Quinta n est rota magna, horizontaliter supra fundum m prostrata; cujus usus in sequentibus explicabitur. Sextò. * Si navim ita constructam relinquo, incredibili celeritate propellitur. Si verò volo ut paulò tardiùs progrediatur, Nota, malum in o esse dissectum in duas partes. In p tamen est crassa ferrea succula, seu ferreus & crassus circulus, qui à superiori parte mali q, usque ad inferiorem r pertingit. Habet nonnulla in circuitu foramina, uti & ipse malus Si jam volo ut navis quàm celerrimè propellatur, infigo ferreos vectes seu cuneos s intra praedicta foramina: quò fit ut pars superior mali cum inferiori firmissimè conjungatur. Sin volo ut navis tardiùs promoveatur, extraho dictos vectes seu cuneos ferreos 5; quo fit, ut pars inferior mali quieta subsistat. Superiori autem parti mali circumdata est rota quae quidem malo firmiter non est affixa, sed & circumduci potest, & sursum atque deorsum moveri. Potest nihilominùs ferreis vectibus seu cuneis ex à pendentibus, atque intra foramina fixis firmari. Cùm jam pars mali superior circumagitur, pars verò inm 6, ut dixiferior quieta subsistit (sectus enim est malus mus) circumagitur simul & rota 1, jam antea in u firmata, secumque circumducit rotam V, & hac mediante rotulam striatam striatam a; haec vertit rotam majorem y, & minorem 3 haec autem circumducit rotas A & B, & B demum rotam & In D iterum est succula, seu ferreus circulus, sicut in F, qui cylindro seu axi rotae C non adhaeret firmiter ac immobiliter; vectibus tamen seu cuneis firmari potest, prout de et dictum fuit. Quo facto, rota D circumagit rotam n.","prev":{"citation":"Technica curiosa 382-2","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/382-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 384","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/384"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}