{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 388","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 388","ref":"388","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/388","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/388.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"7. Est axis, à latere uno navis ad alterum transversim per navem currens, circa quem vertitur rota, quae navim propellit. 8. Sunt duae fenestellae, seu foramina, ad attrahendum & emittendum spiritum, seu aërem. 9. Ambulacrum superius, per quod à latere uno ad alterum discurri per navem potest. Rota pinnata, separatim depicta, disposita est intra navim, circa axem 7, inferiusque prominet intra aquam, & remorum officio fungitur, dum circumagitur hominum operâ. Schema hoc, cùm Romae essem, missum fuit è Belgio ad P. Athanasium Kircherum. Auctor ejus est Gallus quidam ingeniosus, qui Anno 1653. navim construxit Roderodami in Hollandia sumptibus suis propriis. Locutus sum cum diversis, qui navim constructam viderunt, pretio etiam soluto: neminem enim Auctor ad spectandum admittebat, nisi certum pretium solveret. Eâ promittebat Auctor (ut citato etiam loco retuli) se velle destruere die uno centum naves hostiles, cùm interim sua neque ab igne, neque à tormentis bellicis, neque à ventis ac tempestatibus, neque ab ullis sinistris casibus quidquam pateretur, nisi id DEUS peculiari modo permitteret. Et licèt naves hostiles intra portum conclusae, ac probè custoditae forent, spondebat tamen eas à sua non fore securas, seque nihilominùs sine impedimento cum ea recensitum. Licet etiam prodestione quae.","prev":{"citation":"Technica curiosa 387","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/387"},"next":{"citation":"Technica curiosa 389","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/389"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}