{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 4","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/4.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Tametsi enim non ignorem, dictum doctissimum Auctorem, praeclarum moliri Opus, in libros octo distribuendum (ut infrà suo loco dicam) quorum secundus erit de propriis Experimentis: quia tamen occupationibus variis, publicisque legationibus eum frequenter distineri scio; gratissimum me toti Litterariae Reipublicae facturum existimavi, si ea breviter, ac velut ruditer; cum bona Auctoris venia, in antecessum darem, quae fusiùs ipse & accura tiùs est aliquando daturus. At quia nova Experimenta omnia, quae tum hoc, tum sequenti Libro producturus sum in medium, in primo illo antehac in Appendice Mechanicae Hydraulico pnevmaticae edito fundantur; & post illud editum à me, multa alia ad ejus seu explicationem seu perfectionem, interim ab Auctore per litteras didici: necessarium omnino duxi, id denuo clariùs ac pleniùs explicatum, alioque digestum ordine, praemittere. In duas ergo hunc Librum Partes distribuam. Prima continebit Experimentum Magdeburgicum olim à me editum, aliaque, quae cum illo sunt implicata, nec nisi breviter ac ferè confusè, citato Mechanicae nostrae loco, explicata. Atque haec voco EX PERI","prev":{"citation":"Technica curiosa 3","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3"},"next":{"citation":"Technica curiosa 5","label":"MENTA MAGDEBURGICAANTIQUA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/5"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}