{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 411","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 411","ref":"411","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/411","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/411.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"si in dextero; vel manet ibi fixum, vel transferetur cum motu totę ad sinistrum: si hoc, ergo sinistrum tunc erit gravius, & redit difficultas paulò antè indicata: si illud; ergo rota nunquam quiescet (non enim quiescit, nisi centrum gravitatis, & centrum I suspensionis, sint in linea directionis, ut diximus) quod tamen est contra experientiam Sidicas, centrum gravitatis coincidere cum centro suspensionis E, teipsum jugulas: tunc enim hemisphaerium sinistrum cum brachiis suis non extentis erit aequè grave ac hemisphaerium dexterum cum brachiis extentis; atque adeo neutrum pręvalebit, contra alterum, nec ullus dabitur motus circa dictum centrum: nam grave suspensum è centro gravitatis retinet quemcunque fitum ipsi datum, ut diximus. Si dicas iterum, hemisphaerium dexterum esse paulò gravius sinistro, tum propter brachium extensum, tum propter impetum, quem rota ex casu brachii à D in C concipit, ideoque dexterum pręvalere debere sinistro hemispherio, atque adeo descendere debere dexterum, & sinistrum ascendere; si hoc inquam dicas, experientię repugnas: nam cùm semper in motu redeat eadem dispositio brachiorum, semper deberet moveri rota, & nunquam quiescere; quod experientiae repugnatRatio à priori, cur Machina non moveatur continuò, sed post gyros aliquos ab extrinseco impressos quiescat, est, quòd pondera & momenta partis dexterae non semper & in omni situ rotae circumactae pręvaleant ponderibus & momentis partis sinistrae, ut vel circino ac mechanicè deprehendi potest, vel calculo arithmetico è sinuum doctrina deprompto. ANNO VIdetur tamen speculativè non repugnare, rotam cum suis brachiis ita construi posse, ut pars dextra propter extentum brachium, & propter impetum à casu dicti brachii à D in C factum, sit paulò gravior quam sinistra, adeoque apta sit dextera ad descendendum continuò. Quo casu centrum gravitatis non erit in E, sed in dextero hemisphaerio rota. Practico tamen motus continuus non sequitur, quia tota rota premit supra axem, per E traductum, & motum seugyrum rotae impedit.","prev":{"citation":"Technica curiosa 410","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/410"},"next":{"citation":"Technica curiosa 412","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/412"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}