{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 413","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/413.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Si igitur intelligatur globus unius unciae moveri supra rectam GM, centrum ejus feretur per lineam FN, ipsi GM parallelam, eò quòd FG sumpta sit aequalis, unciae: idemque centrum globi feretur quoque per centrum quadrati ABCD, nempe per punctum E, quod etiam est centrum totius spirae, licè partes ejus centra habeant partialia, quae sunt quatuor anguli quadrati, A, B, C, D. Videtur enim spira commodissimè describi posse per circulorum quadrantes, in hunc modum. II. Centro B, & intervallo BG, describatur primus quae Spirae dedrans GH; qui etiam tangit horizontalem GM: & tam BG, scriptio. quàm BH, erit partium 65000, quia FG est 50000. & FBI 5000 partium. Secundus quadrans HI, qui priorem GH contingit in puncto H, describitur centro C, intervallo CH, quod est partium 95000: nam BH est 65000, & BC 30000. Tertius quadrans IK, qui tangit secundum HI in puncto I, describitur centro D, intervallo DI; quod est spatium 125000, eò quòd CD sit 30000, & CI 95000. Quartus denique quadrans KL, qui tangit quadrantem KI in puncto K, describitur centro A, intervallo AK partium 155000, eò quòd AD sit 30000, & DK 125000 partium, De reliquis quadrantibus est eadem ratio. Nam quadrans LO describitur iterum centro B, intervallo BL &c. Et quia BG, BH sunt aequales ablatae ex aequalibus BL, BO, relinquent aequales GL, HO: unde constat, spiram hoc modo descriptam extendi per lineam curvam parallelam; ita ut intervallum, quod cadit inter cur vam interiorem & exteriorem proximam, metiatur eadem recta GL, vel HO, partium 120000. Cùm enim AK, & AL sint 15 50000, & GA 35000; haec sublata ex AL, relinquit pro GL 120000, nempe unciam 13. Et licèt hac viâ continuari possit spira in infinitum nos ita ut tamen contenti sumus eâ, quae constat 16 quadrantibus, quin","prev":{"citation":"Technica curiosa 412","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/412"},"next":{"citation":"Technica curiosa 414","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/414"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}