{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 501","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 501","ref":"501","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/501","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/501.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"& scire quid significent; adire debet CLASSEM XVI, & videre, cujus rei nota sit numerus 23 videbitque esse notam crocodili. Eadem est ratio in omnibus aliis rebus, tam scribendis, quàm legendis. Quoniam verò inter scribendum exprimendi sunt casus nominum, & tempora verborum, horumque participia; item interpunctiones, parentheses, signa interrogationis, aliaque similia; ad illa exprimenda ponatur post numerum exprimentem res seu vocabula ad classes pertinentia, ponatur inquam numerus 4. variis accentibus, virgis, punctis affectus, prout explicatum fuit §. 3. sed artificium totum paradigmate aliquo explicemus. §. V. Paradigma artificii hactenus propositi, & explicati. Artiscis CCribendum sit arithmeticam scriptione Symbolum Apostololinguarum rum; Credo in Deum Patrem omnipotentem &c. videatur, paradigma. quam CLASSEM pertineant singula verba, & quo numero exprimantur in serie rerum ad quamvis CLASSEM pertinente. Sic ergo stabit Paradigma. XXXIX. XLII. 8 III. P. .. XXXIII. Et sic deincepsusque ad finem. Sed interseramus majoris claritatis ergo verba. XXXIX. 4. Credo XLII. 8 in III. 1. Deum Patrem XXXIII47 omniXL. 23. ... potentem, XXXVI. 17. creatorem II. 10., coeli, XLI. 15 & 1. 21.) terrae. XLI. 15. Et XLII. 8. in III. 2. Jesum. Christum Filium DEI XXXIII. 45. unicum IV. 3. Dominum seu Regem XXXV. 40. nostrum. Et sic ulteriùs. ExpliExplicemus nunc singula. XXXIX. significat classem mentalium; numerus, cum puncto suprascripto, significat vocabulum quartum illius classis; quod quia praesentis est temporis, notatur numerus ille puncto supraposito. Rursus XLII significat classem Praepositionum, & à significat octavum vocabulum illius classis. Et sic de caeteris. Qui legere volet praedictam arithmeticam scriptionem, quaerat inter CLASSES classem XXXIX, ejusque numerum 43 & videbit ipsi respondere verbum credo: & quia dictus numerus 4. notatus est puncto in vertice; sciet dictum verbum sumi in tempore praesenti.","prev":{"citation":"Technica curiosa 500","label":"XXXVIII. CLASSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/500"},"next":{"citation":"Technica curiosa 502","label":"XXXVIII. CLASSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/502"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}