{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 504","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 504","ref":"504","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/504","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/504.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"§. VII. Crisis seu judicium nostrum de hoc artificio. INgeniosum est hoc inventum, sed practicatu difficillimum, saltem quod ad scriptionem attinet. Nam impossibile est, non dico omnes, sed etiam praecipuas res, & rerum vocabula, quibus ordinariè in locutionibus & scriptionibus utimur, reducere ad certas classes. Deinde etiamsi summo studio res & vocabula ad classes seu paucas, seu multas reduxeris, difficillimum tamen est volenti scribere, & pro verbis characteres arithmeticos substituere, divinare aut indagare, ad quam classem quaeque res & vocabulum pertineat, ut ad illam classem recurrere, & vocabulum sibi necessarium eruere queat. Facilitari aliquo modo labor potest, si Classes & vocabula cum numeris, ad classes spectantia scribantur in folio aliquo patente; sic enim vocabulum desideratum incurret paulò faciliùs in oculum: at quantum necesse est sit folium, quod rerum omnium ad hoc artificium necessarium classes & vocabula capiat? Quòd si non adeo magnum sit folium, nec adeo multas classes & vocabula capiat; erit eò difficilior praxis. Mihi videtur commodissimum, si res omnes, aut praecipuae (id est, vocabula res significantia) reducantur ad quamplurimas classes, & classibus adjungantur quamplurima vocabula: & classes quidem scribantur in capite paginarum libri, vocabula verò iis subjiciantur ordine perpendicula: iter descendente, praefixis unicuique vocabulo numeris? Usus etiam plura docebit, & suggeret novas ac faciliores praEt quoniam inventis facilè est addere; dubium nullum est, res. si ingeniosi in hoc artificio excolendo mediocrem collocarent operam, illos multa nova ac longè faciliora inventuros. Sed nunc adaliud artificium procedamus. Quid nos in praecedenti Artificio facilitando praestare possimus, suo tempore & loco patebit, divino Numine favente.","prev":{"citation":"Technica curiosa 103-2","label":"XXXVIII. CLASSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/103-2"},"next":{"citation":"Technica curiosa 105-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/105-2"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}