{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 538.5-7","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 538.5-7","ref":"538.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.5.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"ubi docet ex Prisciano & Valerio Probo, Latinos unitatem litterâ I notasse, quoniam minimo spatio esset virgula, sicut unitas nullo: ad notanda verò duo, tria, quatuor, repetivisse unitates usque ad quinque. Quinarium scripsisse per V non propterea quòd ea nota dimidium esset X, quo denarium designarent; neque idcirco quòd olim scripserant QV, & postea Q sustulissent, ac solùm V scripsissent pro quinque: sed quoniam esset quinta vocalis. Hac litterâ V, repetitis atque appositis unitatibus, ductos fuisse ad numerum denarium; eumque idcirco X litterâ notavisse, quia in vulgari ordine Alphabeti statim post V subsequitur. Quo consilio etiam, cùm Centenarium numerum expressissent per C, quòd haec prima sit Centenarii littera; sequenti elemento, scilicet D, quingenarium deposuisse, vel quia proximè post C sequitur D; vel quid inter hanc & M, quae mille significat, quinque litterae intercedunt, quae dimidium millenarii innuunt; vel quia sit capitalis littera hujus nominis, Dimidium, quod dimidium millenarii significet; vel denique quia antiqui numerum millenarium per finistram partem litterae M notabant sic, T, quae nota poenè similis est notae D. Rationem autem Millenarii à prima littera ipsius nominis acceptam fuisse, sicut & centenarii à C, ut jam dictum fuit. Quingenarii verò notam non à nomine, sed à Graecorum instituto excogitatam: nam cùm illi per N pingerent quinquaginta; prisci Latini (ait) qui hujus elementi loco ponerent identidem L, ut Lymphae pro Nymphae, in hunc quoque usum L. pro N substituere. Haec ex Scaligero. Quae tamen displicent Matthaeo Horto lib. de Num. cap. 5. nec Digi Sese multi inde tua quae se dilateriunt.","prev":{"citation":"Technica curiosa 538.1-4","label":"538.1 to 538.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/538.1"},"next":{"citation":"Technica curiosa 540","label":"ANNOTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/540"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}