{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 550","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 550","ref":"550","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/550","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/550.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"dicente terram universam fuisse tunc labii unius, & eorundem sermonum: post confusionem verò linguarum permansisse in posteris Heber, nimirum in Phaleg, Reu, Sarug, Nachor, Thare, Abraham, Isaac, Jacob, ac duodecim Patriarchis, eorumque familiis, tam in Aegypto, quàm in terra Chanaam, ad quam ex Aegypto à Moyse & Josue fuerunt introducti. Gens autem quae linguâ illâ utebatur, initio quidem usque ad diluvium, indeque usque ad linguarum confusionem in Babylonia, nullo peculiari nomine gaudebat, quod sciatur: postea verò, cùm confusis linguis dispersi in varias nationes fuerunt, & primigenium illud idioma in familia Heberi filii Sale permansit; gens tota idiomate illo utens vocata fuit gens Hebraea, idque vel ab Heber filio Sale, à quo per Phaleg, Reu, Sarug, aliosque paulò antè nominatos descenderet; vel à voce vat hebar, quae trans significat, quoniam trans flumen Euphratem, utpote in Mesopotamia, initio post linguarum confusionem habitabat. Hoc unum Hebraeorum nomen tam diu retinuit gens illa, donec Jacob mutato sibi ab Angelo seu DEO nomine, vocatus est Israël: tunc enim praeterea vocari coepit gens Israëlitica, seu populus Israëliticus, ac Israëlitae. Eadem autem gens à posteris Scriptoribus vocata est Assyrii, Syrii, Aramaei, Judaei, & Phoenices, ob loca seu regiones quae diversis temporibus inhabitavit. Ita docet apud Hermannum Hugonem loc. cit. Annius in Notis ad Berosum, Postellus in praefat. ad Cardinalem Carolum, Sigonius de Republ. Hebraeor. lib. 1. cap. 1. Polydorus Virgilius de Invent. rerum lib. 1. cap. 6. Bibliander Opusc. de ratione linguarum. Josephus Scaliger in Notis ad Eusebium, in Epistola ad Christophorum Puteanum, & in Explicatione nummi Constantin. His constitutis, ostendo nunc, probabile valde esse, litterarum ac scriptionis inventionem deberi Hebraeis, primasque in Mundo litteras fuisse Hebraicas. Nam PriPrimò. Nemina litterarum Hebraicarum, nempe Aleph, Beth, Gimel, Daleth &c. omnium vetustissima sunt, atque ex iis veluti fontibus derivata sunt nomina aliarum litterarum, ut docent veteres omnes, Hebraei, Graeci, Latini, teste Bellarmine in Grammatica Hebraica cap. 1. Cur enim Graeci litteras suas vocent Alpha, Beta, Gamma, Delta &c. Latini A, Be, Ce, De &c.","prev":{"citation":"Technica curiosa 549","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/549","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/549"},"next":{"citation":"Technica curiosa 551","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/551"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}