{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 552","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 552","ref":"552","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/552","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/552.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Haec antiquorum sunt testimonia, nunc recentiores adduco. Gyraldus loc. cit. ait: Sunt inter Auctores qui Phoenicias & Hebraeas easdem poenè fuisse litteras tradunt, atque ab Hebraeis Phoenices accepisse; quae vera est sententia. Consentit Theodorus Bibliander lib. de rat. ling. cap. de Origine litterarum: Plutarchus Phoenicibus, ut plerique alii, adscribit hoc inventum. Phoenicenautem Hebraeos intelligere videtur. Cùm enim quaestio mota esset, cur Alpha primum locum obtineret inter litteras; respondet, quia Alpha bovem significat Phaenicibus, quem ipsi primum aestimant inter res neMeliùs cessarias: Aluph autem hovem significat apud Hebraeos. dixisset, Alpha obtinere primum locum, quia derivatum est ab Aleph Hebraeorum, quod significat principium apud ipsos, ut infrà lib. ult. cap. 4. videbimus. Guilielmus Postellus de Phoenicum litteris Praefat. ad Carolum Cardinalem Lotharingiae, & Cap. de prisco Phoenicum charactere: Graecos habuisse usum litterarum ab Hebraeis, qui iidem sunt Phoenices, Eusebius ex nominum ratione testatur. Sed more Chaldaico, addito ferè ubivis ad vocabuli finem elemento A, vocabula protulerunt; vg. Alfa pro Alef, Betha pro Beth, Gamma pro Gamel seu Gimel, Delta pro Dalet. Non absimilia habet Petrus Gregorius Tolosanus lib. 15. Reipubl. cap. 1. Constat antiquissimam esse litterarum inventionem, eamque traxisse originem primam & characteres ab Hebraeis, non à Chaldaeis, vel Graecis. Paulò verò superius: ab Hebraicis characteribus aliarum linguarum, & nationum characteres efformati & tracti videntur, paulùm pro more, & antiquitate, & usu variati, & à rectitudine in aliam delineationem, vel imperitiâ scribentium, vel alio casu declinantes. Ex his quae diximus, probabile satis sit, primas litteras in Orbe fuisse Hebraicas, & ab Hebraeis scribendi artem sumpsisse originem. Videndum nunc, cui ex omnibus Hebraeis laus illa debeatur. Coarcto autem controversiam ad solum Adamum ante diluvium, & Moysen post diluvium; de his enim duobus potissimùm simùm lis est inter Auctores.","prev":{"citation":"Technica curiosa 551","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/551"},"next":{"citation":"Technica curiosa 553","label":"CAPUT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/553","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/553"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}