{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 56","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/56.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Dum infrà pistillum nullus est ampliùs aër, suprà verò ipsi adhuc aër incumbit, & quidem juxta meam certissimam experientiam in tanto pondere, quantum est viginti Magdeburgicarum ulnarum altae aquae; necesse est ut vistillum vi deprimatur atque introtrudatur. Et quantò majus est pistillum, tantò majus aëris pondus ipsi incumbit. Quod quidem pondus pro quantitate baseos cylindri cujus libet (quoniam cylindrus aëreus in data proportione cum cylindro aqueo notus est) calculatione facilè deprehendi potest. Quarta difficultas est, Quomodo ex primo Experimento Magdeburgico (de quo scilicet Reverentia Vestra Anno 16 57. in Sua Mechanica Hydraulico-pnevmatica pag. 445. aliquid publicavit) deprehendatur, quòd in Recipiente evacuato agitetur ventus, & subsequantur nubes, discaturque vera causa ventorum ac nubium; cùm tamen Reverentia Vestra nihil simile in Herbipolensi Recipiente adverterit? Quinta difficultas est, Quid intelligatur per verba in ulti. mis meis ad Reverentiam Vestram datis, quòd ventus in majori vitro tam spiret vehementer, ut lapillos avellanae nucis magnitudine dissipet? Respondeo, me jam aliquid antehac in litteris ad Reverentiam Vestram (quae & loco citato pag. 454. typis excusae reperiuntur) sub Num. IV. scripsisse. Nam si evacuato Recipienti vitrum aliud, v. g. pharmacopolarum clava seu cucurbita (ut appellant) cum adglutinato epistomio, & ut Recipientis epistomio inseratur, apto, superponatur, & utriusque vitri epistomia aperiantur; extenditur aër (qui scilicet ordinariè in omni vase inevacuato inclusus est) cucurbitae, seu superioris vitri, in evacuatum inferiorem Recipientem, tantâ vehementiâ, ut validissimum superet ventum, & omnia in fundo vitri posita disjiciat. Propter praecipitationem verò seu celerem alterationem aëris in superiori vitro, necesse est à Natura produci nebulas, ac nubes; & quidem magis vel minùs, prout operatio instituitur. Qua de re iam capita aliquot in Opere meo, quod prae manibus habeo, conscripsi. Sextò, Petit Reverentia Vestra, ut explicem artificium staterae itized by Google Dic Staetera in mere harentis, & ascensus descenseque suo augmentum ac decremenaere haetum gravitatis aëris indicantis. Respondeo. Curetur fieri ex larens, & aëris mutatiminis cupreis subtilissimè elaboratis à fabroaerario, seu ahenario onem indiglobus intus cavus, exacteque rotundus; duo verò hemisphaeria in me cans, quodio, ubi conjunguntur, à bracteatore stanno adferruminentur (ahemodosiae. narii enim minùs commodè id praestant;) habeat insuper globus superiùs platis matium seu ventile, ut aer extrahi queat.","prev":{"citation":"Technica curiosa 55","label":"CAPUT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/55"},"next":{"citation":"Technica curiosa 57","label":"CAPUT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/57"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}