{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Technica curiosa 563","citation":"Kaspar Schott, Technica curiosa 563","ref":"563","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/563","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/563","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/563.md","author":{"name":"Kaspar Schott","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott"},"work":{"title":"Technica curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"quibus nunc Europaei utuntur, ante paucos centenos annos introductae fuerunt, ut diximus cap. 5. praecedenti. Unde bene D. Augustinus lib. 18. de Civitate DEI cap. 39. ait, de Aegyptiorum sapientia loquens: Neque enim quisquam dicere audebit, mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent. Ec de iisdem loquens Diodorus lib. 1. cit. ait: Sacerdotes duo litterarum genera, tum quas sacras vocant, tum quae communiorem habent disciplinam, pueros docent, in Geometriae & Arithmeticae studiis prolixiùs eos exercentes. Viresimò. Scribit S. Irenaeus libro 2. adversus haereses; Antiquae & primae Hebraeorum litterae, & sacerdotales nuncupatae, decem quidem sunt numero. At tempore Moysis jam erant viginti duae, quia ipsius libri tot litteris fuerunt conscripti, ut patet. Non ergo Moyses fuit auctor litterarum, & scriptoriae artis, sed haec longè antiquior est, ac fortassis mundo coaeva. Bene ergo Plinius lib. 7. Histor. Natur litteras vocat aeternas: ait enim: Epigenas apud Babylonios DCCXX annorum observationes siderum, coctilibus lateribus inscriptas docet, gravis auctor in primis: qui minimùm Berosus, & Clitodemus, CCCCLXXX annorum. Ex quo apparet aetermis litterarum usus. §. VIII. Moysen videri auctorem litterarum & scriptoriae artis, nonnulli sustinent. Scriptoria JOn obstantibus tot argumentis hactenus adductis, P. Joanartis auctor nes Eusebius Norimbergius lib. I. de Origine sacrae ScriptuMoyset. rae, à cap. 10. usque ad finem libri, & toto libro 2. ac 3. acerrimè defendit, ac fusissimè probat, DEUM cùm vellet sacram doctrinam, ac divina oracula, quae antea solùm rebus & signis naturalibus & artificialibus manifestaverat, hominibus, ut probat initio libri 1. scripto extare; scribendi artem, quâ Mundum antea caruisse putat, & admirandum litterarum inventum, Moysi inspirasse ac demonstrasse, uti Bbbb 2 ue Bereitet initidie aeque ostendis postea interna fibrilem, ut 12.","prev":{"citation":"Technica curiosa 562","label":"HMEIX EEMEN OI OTTONTEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/562"},"next":{"citation":"Technica curiosa 564","label":"HMEIX EEMEN OI OTTONTEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/564","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/564"},"credit":{"text":"Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa","quality":"ocr"}}